Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1homo obmuteſcit, nec equus obſtupeſcit,
quoniam impreſſio quælibet etiam cœle­

ſtis, & tempore, & paruitate, & ſubiecti ra­
tione, & contrarietate eius quod affici de­
bet, debilitatur & inanis redditur.
Eadem ra­
tione dicunt, caudam lupi in præſepio boum,
vel equorum ſuſpenſam, illos prohibere ne
comedant.
Si verùm hoc non ſit, eſſe tamen
poteſt, quandoquidem metu ob odorem per­
culſi eſurientes obliuiſcentur cibi, velut
etiam in magnis timoribus hominibus con­
tingere ſolet.
Verùm huiuſcemodi antipa­
thiæ, atque ſympathiæ cauſa eſt conſenſus,
aut diſſenſio dum viuerent.
Velut cùm agni
fides, lupi fidibus obſtrepunt, quanquam hoc
idem contingat neruis fermè omnibus di­
uerſarum animalium, vt canis & agni.
Mani­
feſtius hoc contingit etiam in tympanis:
nam ouina coram lupinis penè obmuteſcunt,
ſtridéntque.
Haud mirum videri debet, ouis
pellem à lupo dilaniatæ pruritum mouere:
nam ob vehementem metum, tum etiam ob
contrariam naturam, malè afficitur.
Et ſi
mors enim vltimum ſit ſupplicium, magis
tamen afficitur corporis in vno quàm alio
genere.
Metuit homo magis in mari flu­

ctuans, quàm coram hoſtibus.
Lupi etiam
caput, ſeu odore, ſeu ſpecie creditur ſuſpen­
ſum in columbario arcere viuarias, & mu­
ſtelas.
Quid mirum? nam & nos niſi ratione
præmiſſa ad leonis caput non accederemus.
Quis illa animalia tuta reddat, ne poſt promi­
nens caput reliquum lateat corporis?
Illud

penè mirum, ſi verum ſit, caudam lupi ſe­
pultam arcere muſcas.
Illud certum eſt, lupi
ſtercus, inteſtina, corium comeſta, vel etiam
ſolùm geſtata, colicam tollere: confirmant
enim hæc inteſtinum illud.
At membra va­
lida, ni vlcere langueant, morbum à ſe pro­
pellunt: at confirmant inteſtina, lupi partes

hæ, ſiccando, & propria etiam natura, &
quia validiſſima ſunt: nam lupus etiam ter­
ram concoquit, nec vnquam ingluuie labo­
rat, tametſi poſt longam famem impleatur,
& carnes ſemper fermè putridas voret: in­
teſtinum vnicum habere dicitur, quòd vn­
dequaque forma, & magnitudine omnes
partes illius inter ſe ſint ſimiles, non quod
quemadmodum & in cæteris animalibus
non ſit circumuolutum, cùm ſit pedum no­

uem.
At verò lupi virga in furno ſiccata, ſi
maſticetur, venerem illicò appetere, &
coëundi vim excitare poſſit, mihi adhuc eſt
inexpertum.
Ratione quidem hoc non caret,
ſemper tamen id facere poſſe perabſurdum
eſt: oſtenſum eſt enim, maximam ac prom­
ptiſſimam Veneris cauſam eſſe φαντασίαν rei
quam amamus, vt potiatur.
Equorum
pedes lupi
veſtigia in­
ſectantium
obſtupeſcunt.
Cauda lupi
in præſepiis
ſuſpenſa, pro­
hibet iumen­
ta, ne come­
dant.
Nerui &
tympana
agni obſtre­
punt, & pa­
rum reſonant
lupinis pul­
ſatis.
Ouina pellis
à lupo lace­
rata mouet
pruritum.
Lupi caput
in columba­
rio ſuſpenſum
arcet nox a
columbis ani­
malia.
Lupi cauda
an arceat
muſcas ſe­
pulta, dubium
eſt.
Lupi inteſti­
na, ſtercus, &
corium, cur
colli dolori­
bus vehemen­
ter
præſint.
Lupi virga
ſiccata, &
maſticata,
an illicò ve­
nerem exci­
tet, dubium
eſt.
Magis mirabile eſt, quod referunt, den­
tem taxi, vel ſiniſtrum pedem brachio dex­

tro hominis alligatum memoriam roborare.
Veriſimilibus forſan quod tradit Symeon
Sethi, ſcilicet fel perdicis arteriis temporum
illitum, vt penetret ſemel in menſe: ad me­
moriam confirmandam plurimùm prodeſſe.

Sed & meliſſa confirmat eam, & ingenium
acuit, ac hominum comeſta facit induſtrium:
quòd etiam naſturtium efficere poteſt.
Et
gallinæ cerebrum ingenium & memoriam
iuuat, adeò vt aliquos qui delirare cœperant,
reſipiſcere fecerit.
Sed meliſſa præter hæc
animi tranquillitatem præſtat, & hilarem

non parum curas pellendo reddit.
Sic à cœ­
na comeſta ſomnos iucundos facit, vt cau­
les triſtes, & phaſeli turbulentos, & allia, ac
cepæ terribiles.
Inde ab his natam opinio­
nem lamiarum, quæ apio, caſtaneis, fabis, ce­
pis, caulibus, phaſelíſque victitantes, viden­
tur per ſomnum ferri in diuerſas regiones,
atque ibi diuerſis modis affici, provt vniuſ­
cuiuſque fuerit temperies.
Iuuantur ergo ad

hæc vnguento, quo ſe totas perungunt.
Con­
ſtat vt creditur, puerorum pinguedine à ſe­
pulchris eruta, ſuccíſque apij, aconitíque tum
pentaphylli, ſiliginéque.
Incredibile dictu
quanta ſibi videre perſuadeant: modò læta,
theatra, viridaria, piſcationes, veſtes, orna­
tus, ſaltationes, formoſos iuuenes, concubi­
túſque eius generis quales maximè optant
reges quoque & magiſtratus cum ſatelliti­
bus, gloriámque omnem ac pompam huma­
ni generis, multáque alia præclara, velut &
in ſomniis, & picturis quæ maiora ſunt,
quàm quæ natura præſtare poſſit.
Velut &
contraria ratione triſtitia, coruos, carceres,
ſolitudinem, tormenta.
Neque id mirum,
quanquam veneficum, ad naturales enim
cauſas traduci debet.
Quandoquidem exper­
tus ſim ſæpe vulgatum vnguentum quod Po­
puleon à frondibus populi dicitur, arteriis
pedum ac manuum, quidam etiam dicunt ie­

cori tum temporum, in pleriſque ſomnum
conciliare, atque in horum maxima parte
læta oſtendere in ſomnia, quod ſuccus fron­
dium nouarum populi animam exhilaret, &
imagines claritate ſua, & colore infectas
oſtendat.
Nullus enim color viridi lætior. Si­
militer & in cibis: olera enim pleraque, aut
ob tenuitatem, velut meliſſa, aut quia acria,
vt allia, aut quia turbulenta, vt caules, mo­
uent inſomnia.
Ad memoriam
confirmandam.
Ingenio
acuendo.
Ad hilarit
tem.
Somnia quæ
læta, triſtia,
ac turbulen­
ta faciant.
Lamiarum
vnguentum.
Somnum pro­
vocantia.
Quæcunque igitur non concoquuntur, vt
radices omnes, triſtia mouent ſomnia: iucun­
da verò quæ ob tenuitatem concoquuntur, vt
meliſſa, bugloſſum.
Sunt enim quædam ſom­
ni, quædam inſomniorum, quædam qualita­
tum inſomniorum, alia veritatis eorum
cauſæ, aut impedimenta.
Cauſæ ſomni ſunt,
quæ grauant caput, & opplent: talia autem
frigida, & humida, aut immodice vnam ex his
qualitatem ſortiuntur.
Sed quæ profundos
excitare non poſſunt ſomnos, inſomnia mo­
uent.
Inſomnia enim in leuibus magis fiunt
ſomniis.
Solanum & mâlum ſpinoſum, &
quæcunque multum virent, iucunda oſten­
dunt, ſola braſſica excepta.
At fabæ cùm ſic­
cæ fuerint terribilia.
Quæ autem illinuntur,
quoniam magis afficiunt ſpiritus, magis mo­
uent imagines in ſomnis.
Ignes facium vide­
re quæ exuſtum aliquid ſecum habent, vt
fuligo.
Theatra & viridaria apij ſuccus, &
mollium herbarum ac ſplendentium.
Quæ­
cunque verò immodicè ſunt ſicca, videre fa­
ciunt multa inſomnia, ſed minimè conſtan­
tia.
Referunt tamen dentes equi maſculi, ſeu

collo appendantur, ſeu brachio ſiniſtro, eos
quia mala ſomnia videre ſunt ſoliti curare.
Et qui ob talia per ſomnum ſurgunt, ſublata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index