Quidam id genus arenas in alueo lauant amplo: is in domicilio duobus
funiculis ex trabe ſuſpenditur, ut facile agitari poſſit: inque eum arena conijci
tur, & aqua infunditur. Deinde alueus agitatur: tum aqua limoſa effunditur,
rurſusque infunditur pura: quod iterum atque iterum fit. Quo modo auri ra
menta in poſteriori aluei parte reſident, quod grauia ſint: arenæ in priore,
quod leues. Hæ autem abijciuntur, illa ad excoquendum reſeruantur. Redit
uerò qui lauat ſubinde ad opus: uerùm hac lauandi ratione metallici raro u
tuntur, monetarij & aurifices ſæpe, cùm lauant aurum, argentum, æs. Sed eo
rum alueus tres tantummodo habet anſas: quarum unam, cùm alueum agi
tant, manibus prehendunt: in reliquas duas unicus funiculus includitur: quo
ille ſuſpenditur de trabe, uel de ſtipite, quem ſuſtinent chelæ duorum ſtipi
tum ſtatutorum & in terra defixorum. At metallici in alueo paruo experi
menti gratia frequenter lauant uenas. Is autem, cùm agitatur, in manibus te
netur, & ſæpe altera manu concutitur: alioqui hæc lauandi ratio ab illa non
differt.