Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
REuera Mercurius pulpæ digiti connectitur in A,
non vi aliqua attractiua, ſed à compreſſionę
aeris ambientis ſupra ſtagnans hydrargyrum E
vaſis ſubiecti; hoc autem confirmatur ex eo, quòd ſi
altiùs eleuetur fiſtula, vt nimirùm ſoli­
105[Figure 105]
tam altitudinem vnius cubiti, & qua­
drantis excedat, tunc quidem ſuprema
mercurij ſuperficies leniſſimo motu
abſque vlla difficultate diuellitur, ſepa­
raturque à digiti pulpa ſuprema A, non
igitur à vi attractiua mercurius digito
annectebatur.
Sed quæres; vnde ergò
oritur ſenſus ille ſuctionis, & tractio­
nis, qui in prædicta pulpa digiti perci­
pitur, & quomodò ſuſtentat, atquę
percipit grauitatem mercurij ſubiecti?
Reſpondeo, quòd à pondere aeris ma­
nui, & digito incumbentis comprimuntur omnes par­
tes digiti, excepta illa particula, quæ orificium vitri
A attingit, & ab hac compreſſione exprimitur ſan­
guis in tumore illo rubicundo pulpæ digiti, quæ in
orificio vitri A inſinuatur, quando ſpatium inane ibi­
dem creatur.
Præterea adeſt pondus hydrargyri in­
tra fiſtulam contenti, quod ſuſtinetur à preſſione cy­
lindri aerei dum comprimit mercurij ſuperficiem ſta­
gnantis.
Vnde ex vna parte habemus pondus cylin­
dri aerei, orificium, & digitum in A comprimentis,
pariterque adeſt pondus vitri AB, & mercurij in ip­
ſo contenti, ex altera verò parte adeſt grauitas alte-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index