Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 579 > >|
1
rius aerei cylindri prementis ſtagnantem ſuperfici­
em E, & ab hoc ſuſpenditur mercurius AB. igitur à
virtute manus ſuſtinetur reſiduum ponderis vltra æ­
quilibrium, ſcilicèt pondus vitri AB vnà cum ponde­
re cylindri aerei orificio, & digito A incumbentis,
licèt falsò perſuadeatur ſe ſuſtinere mercurium ſub­
iectum, eique adnexum.
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
Et profectò ab hac experientia euincitur, quòd tra­
ctio illa, quæ in digito percipitur, non ſit vera attra­
ctio facta ob vacui timorem, quia dum fiſtula minùs
cubito cum quadrante eleuatur, mercurius à digito
non diuellitur, & proindè ſpatium inane ibidem non
intercipitur, vnde nulla attractio fieri deberet, cùm
è contrà maxima fieret quando ob mercurij deſcen­
ſum efficitur ſolita inanitas, & tamen hoc falſum eſt,
cùm in vtroque caſu ferè æquali vi digiti pulpa de­
orſum attrahi ſentiatur.
Tandem examinati debet pulcherrima, & ingenio­
ſiſſima difficultas, quam cariſſimus amicus Diony­

ſius Guerrinus M.D. Ætrur.
Caſtrenſis Generalis pre­
fectus mihi diſcutiendam propoſuit.
Dicebat enim ſi
in tubis pneumaticis, ſeu cteſibijs, quibus aquam̨
haurire ſolemus è puteis, aqua eleuatur, non quidem
vera attractione, quatenùs embolo eleuato hauritur,
vel exugitur aqua ſubiecta, vt pueri calamo intrą
aquam immiſſo reſtricto ore, & anhelitu, & ſpiritu
attracto aquam ſursùm eleuant; ſed hoc contingit,
quia dum embolus manu ſursùm trahitur, impellitur
ſursùm quoque cylindrus aereus embolo incumbens,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index