Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 403 > >|
1cauſa liberati. Non paruam ſomni curam ha­
bendam cenſeo, qui præterquam quòd ſaluti
hominis ſit neceſſarius, tertiam ipſius vitæ
partem occupat.
Quæ igitur arteriis tempo­
rum, & manum ac pedum illinuntur, tum
etiam magis colli, vbi ſunt quas ſoporarias
vocamus, in vaporem, & halitum conuerſa
ſtatim occupant ſpiritus ac mentem, adeò
vt etiam per vigilias multa videri facere poſ­
ſint.
Sicut & fumi quarundam rerum, quæ
propiores ſunt veneficio, quàm ſoporiferis.
Inſomnia verò terrifica plerunque, aut an­
tecedunt, aut ſubſequuntur magnas calami­
tates.
Si enim ob memoriam ſubeunt præ­

ceſſit infortunium.
Sin autem ob humores
fiant, mortem, aut grauem morbum præſa­
giunt: horum enim cauſa in corpore eſt.
Quòd ſi ab aſtris contingant, carceres, iniu­
rias, exilia, iacturámque corporis ſignifica­
bunt.
Non enim impreſſionis ſignificatum
abſque imprimente cauſa.
Significatum au­
tem in homine eſt.
Si verò ab anima id eue­
niat, conſenſu mouetur, & ob id charæ per­
ſonæ amiſſionem declarat.
Hæc igitur talia eſſe
eſſe debent, vt ſomnus ob id ſoluatur: vin­
citur enim quies tunc ab affectu.
Aut ſi pau­

lò pòſt omninò ſoluatur ſomnus.
Inſpicere
etiam oportet an violentum aliquid turba­
rit antè animam: vt cibi, potuſve copia, aut
qualitas praua, aut intempeſtiua aſſumptio:
an agitatio corporis magna, aut animi, velut
metus, & maximè: hæc enim terrores inanes,
& vanas etiam ſpes excitare ſolent.
At de
ſomniorum ſignificatis integrè à nobis tra­

ctatum eſt.
Vigilias autem non eſt cur do­
ceam facere: nam camphora cum aceto ar­
teriis illita, etſi minus prodeſt oculis, vigila­
re facit, vt ruta, caſtoreúmque.
Quòd facies
illita ſepo vrſi, debeat intellectum augere,
non videtur habere cauſam, ſi verum ſit.
Sed
quòd mulæ medulla pota ſtupidum reddat,
etſi eſſe poſſit, non tamen apud me certum

eſt.
Sed quòd ſudor mulæ vtero impoſitus,
prohibeat concipere mulierem hoc ſatis eſt
veriſimile.
Sed & quòd oculus canis nigri in
manu detentus, prohibeat ne canes latrent,
faueátque non parum furibus & adulteris,
hoc eſſe poteſt propter odorem: nam canes
(vt notum eſt) mirum in modum percipiunt
odores, quamuis tenuiſſimos.
In recenti igi­
tur oculo, non olim eruto, ſi modò hoc ve­
rum eſt, experiri licet.
Qui ſurgunt
in ſomno
quomodo co­
hibeantur.
Terror in
ſomno quid
ſignificet.
Semniorum
verorum.
cauſæ.
Vigilari quæ
faciant.
Ad prohiben-
dum
ne mu­
lier concipiat.
Canes ne ad­
latrent.
Ergo omnia talia aliquando quidem ope­
rantur, quandoque verò non: nec rhabar­
barum omne, nec ſemper bilem purgat: vt
antiquum inane, leue, carioſum in pituitoſo,
hyeméque admodum frigida: vel in corpore
robuſtiore.
Quare ergo vis, vt quæ hîc di­
cuntur, nunquam fallant?
cùm res omnes
mortales errori ſubiiciantur: & tamen hæc
quæ dixi, verſa ſunt vniuerſim, quæque ego
probaui.
Dicunt quòd lapis à cane morſus in
potu ſumptus, facit hominem clamare.
Igi­
tur ſi clamat, vel cogitur, vel volens facit.
Si
cogitur, noceat egregiè neceſſe eſt.
At non
dicunt nocere.
Si ſpontè clamat, igitur vel
ludit, atque ſid experimentum irridetur, vel
ſenſu caret: igitur adiicere oportet, ebriis da­
tus: nec ſcio an etiam ſic verum ſit: attamen
nocet, & ad iram prouocat lapis à cane mor­
ſus, ſi in potu ſumatur.
Sic rectè forſan di­

cunt, ſpumam cameli in potu datam ebrio,
illum reddere dæmoniacum: immodicè enim
ſicca cùm ſit, cerebrum iam imbecille acri­
ter commouet.
Ventriculum arietis in aqua
& vino coctum, pleroſque ouium morbos

ſanare in potu datum, haud immeritò pro­
ditum eſt, nam ſympathia eſt.
Sic & arietis
cornu, in ſparagos verti ſi ſepeliatur, ac pu­
treſcat, tametſi non ſim expertus, multorum
tamen teſtimonio concredam.
Non procul
eſt à Metamorphoſi hoc: ſed putredo, vt di­
xi aliàs, mater eſt multarum rerum.
Idem
cornu iuxta ficum ſepultum, eam adiuuat ad

celerem fructuum, vt dicunt, maturationem.
Teſtis dexter Pardi menſes cit, ſi quid aliud.
Eiuſdem verò fel, venenum eſt præſenta­
neum quod in vna die occîdit.
Ita ad ſtran­
guriam lingua anſeris ebibita mirabilis: &
illius teſtes, tum leporis vterus, ad genera­
tionem mirum in modum valent: valet &
piſcis qui ſquilla vocatur: quod mihi quan­
doque ſucceſſit: oportet autem remota eſſe
impedimenta, & purgatum etiam corpus &
vterum.
Vt ebrius
dæmoniacus
videatur.
Ouium mor­
bis curandis.
Arietis cor­
nu in ſpara­
gum.
Pardi teſtis
dexter ma­
ximum
in pro­
uocando men­
ſes
.
Eiuſdem fel
venenum
præſentaneum.
Ad ſtrangu­
riam.
Verùm ſi nati ſtatim moriantur nec edu­

cari poſſunt, prægnans aſſiduè edat oua te­
ſtudinum.
Sed ſi cotoneo prægnans edat fre­
quentius, naſcitur puer, aut puella ingenio­
ſa, induſtriáque.
Quid mirum, nam qui ab
ebriis generantur, aut qui capas edunt, aut
frequentius ieiunantibus, aut nimis ſtudio­
ſis, plerunque redduntur inſani: nam nutri­
mentum cerebri, & ſpiritus cum illo, ſi ma­
lè afficiantur, tales procreant, quales fuerint
affectus: atque ita è triſtibus triſtes, aut ex
inuidentibus inuidi naſcuntur.
Arcent igi­
tur cotonea vapores à cerebro: quo fit vt
infantis ſubſtantia cerebri purior reddatur,
vnde ingenium clarius Galeno & medicis

omnibus teſtibus proficiſcitur.
Vulgatum
eſt, quod cor ſimiæ prohibet pulſum cordis,
& curat comitiales, augétque audaciam &
intellectum.
Quid mirum? quòd ſimilia à ſi­
milibus egregiè iuuentur.
Hoc enim vide­
mus in ventriculis gallinarum, qui ante ci­
bum aſſumpti, dummodo concoquantur, ſunt
enim difficiles, mirum in modum confirmant
ventriculum: tale enim conficitur, quod ali­
tur (vt dixi)quale id quod alit. Aliqua tamen
non ſunt ſimilia, vt piri ſemina, quæ ſunt
pulmoni commoda non parum, vt Simeon
refert.
Ad genera­
tionem filio­
rum.
Vt nati edu­
centur.
Vt filij inge­
nioſi pro­
creentur.
Cor ſimiæ
multum con­
ferre cordi.
Sed ad ſimiæ cor reuertor. Hoc (dicunt)
dormienti ſuppoſitum, feras per ſomnum
oſtendere.
Ericij terreſtris cinis fiſtulas, & omnia vl­

cera ſiccat: & ipſe eſus conſumit humidum
membrorum ſuperfluum: præcipuè valent il­
lius iecur & renes, hócque receptum eſt à me­
dicis.
Ad illius pinguedinem pulices congre­
gati aiunt.
Inueni ad hirci ſanguinem in fouea
poſitum congregari polices, nec eſſet mirum:
nam ſi illis dulcior videatur, ad illum ve­

nient.
Sciebam olim, ſed oblitus ſum, pin­
guedinem, quæ illita ligneo orbi, cimi­
ces omnes ad ſe trahebat.
Vnde infixo gla­
dio, præcantare eos ille fingebat, quum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index