Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1quaſi ad inſtar cunei, quæ aliàs diuidunt; tùm denique, quia eſt aliqua
compreſſio, cuius vires certè maximæ ſunt, vt dicemus alibi:
Exemplum
habes tùm in corpore duro, quale eſt vitrum, cuius modicam laminam ſi
duriori pauimento impingas, hinc inde mille particulæ tumultuatim re­
ſilient; tùm in corpore liquido, vt in aqua, quæ etiam ad corpus durum
alliſa in mille guttulas diſpergitur, quia eius partes facilè ſeparantur.
Theorema 57.
Si vel mobile eſt mollius, vel ipſum planum, vel vtrumque, ita vt non atte­
rantur partes, ſed tantùm citra compreſſionem cedant, deſtruitur etiam multus
impetus;
ſit enim v.g.pila ex molliori cera, haud dubiè ex impactione non
comprimitur quidem, ſed deprimitur, nec amplius figuram ſphæræ, ſed
portionis habet:
in qua reuerâ depreſſione multus eſt conflictus, nec ſuf­
ficienter prima ſuperficies reſiſtit, licèt aliquid impetus deſtruat, nec
etiam ſecunda, nec tertia, quæ tamen reſiſtunt ſemper in maiori propor­
tione;
donec tandem vel totus ictus quaſi extinguatur, vel determinatio
prior ſuperetur;
ex quo ſequitur reflexio, ſed minor: porrò minor refle­
xio reſultat ex mollitie mobilis, quam plani, cæteris paribus, & minor
adhuc ex mollitie vtriuſque; in quo verò conſiſtat mollities corpo­
rum, & quomodo deprimantur ſine compreſſione, explicabimus tra­
ctatu ſequenti.
Theorema 58.
Hinc plumbum ad reflexionem minùs aptum eſt, quia ſcilicet eius partes
difficiliùs auelluntur, & à maiore ictu, qui ex grauitate maiore reſultat,
faciliùs deprimuntur;
hinc cum in molliorem terram pila alliditur, quaſi
emoritur eius ſaltus;
hinc, ſi grauior ictus eſt, qualis eſt maioris vel mi­
noris pilæ è tormento exploſæ, & mollior terra, qualis eſt illa quâ vulgò
aggeres munitionum farciuntur, pila terram ipſam facto foramine pene­
trat, cùm facilè cedat materia; nec inde amplius reſultat, cuius rei ratio
eſt clariſſima quia ſenſim extinguitur impetus, nec anguſtiæ foraminis
reditum patiuntur.
Hinc multâ lanâ muniuntur latera nauium contra maiora tormenta;
quippe globi vis ſenſim emoritur in lana, quia ſinguli pili reſiſtunt; &
quia facilè cedunt difficiliùs diuiduntur, ſed fallenti illa ceſſione ictum
quoque fallunt, in quo non eſt difficultas.
Theorema 59.
Quando fit aliqua compreſſio, distribuitur etiam impetus; eſt enim con­
flictus, & pugna partium inter ſe;
ſit enim veſicca in pauimentum alli­
ſa, partes anticæ aëris, quo veſicca inflatur, comprimunt, & quaſi poſti­
cas repellunt, à quibus mutuò retruduntur;
vides pugnam; igitur de­
ſtruitur impetus:
ſed reſtituitur ſtatim à potentia motrice media, quâ
ſcilicet corpus omne compreſſum plùs æquo, vt ſeſe in priſtinum exten­
ſionis ſtatum reſtituat, producit in ſe impetum: porrò de hac potentiâ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index