Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
281
281 (244)
282
282 (245)
283
283 (246)
284
284 (247)
285
285 (248)
286
286 (249)
287
287 (250)
288
288 (251)
289
289 (252)
290
290 (253)
< >
page |< < (250) of 525 > >|
287250Comment. in 2. Cap. Sphæræ.
LINEA autem diuidens Zodiacum in circuitu, ita quòd ex una par
11Ecliptica li
nea quid, &
cur ſic dica
tur.
te ſui relinquat ſex gradus, &
ex alia parte alios ſex, dicitur linea eclip-
tica;
quoniam quando Sol, & Luna ſunt linealiter ſub illa, contingit eclip-
ſis Solis, aut Lunæ:
Solis, ut ſi fiat uouilunium, & Luna interponatur recte
inter aſpectum noſtrum, &
corpus Solare: Lunæ, ut in plenilunio, quando
22Eclipſis lu-
@æ quid.
Sol Lunæ opponitur diametraliter.
Vnde eclipſis Lunæ nihil aliud eſt,
quam interpoſitio terrę inter corpus Solis, &
Lunæ.
COMMENTARIVS.
EXPLICAT hoc loco, quid ſit linea ecliptica, dicens, cum Zodiacus in
latitudine habeat 12.
grad. ſi intelligatur linea per medium horum 12. gr. diſcin
dere totum circuitum Zodiaci, ita ut ex una parte relinquantur ſex grad.
toti-
demq́.
ex altera, dicetur linea illa, ecliptica, eo, ꝙ, quando Luna Soli coniungi-
tur exiſtens ſub hac linea præciſe, contingat eclipſis Solis:
quando uero eidem
opponitur per diametrum in eadem exiſtens linea, eclipſis Lunæ accidat.
Vbi
etiã obiter declarat, quid ſit eclipſis Lunæ.
Quæ omnia perſpicua ſunt in lite-
ra.
Verum de Eclipſi tam Solis, quàm Lunæ plura dicemus cap. 4.
VOCATVR hæc linea Ecliptica, quæ a probatis auctoribus pro Zodia-
33Varia noia
Eclipticæ.
co abſolute uſurpatur, nulla habita ratione latitudinis Zodiaci:
Via Solis, eo
quòd ſemper ſub illa Sol propria motu incedat.
Eadem de cauſa dicitur orbita
Solis, Iter Solare, Locus Solis, Planum Solis, Circulus Solis, locus eclipticus,
&
apud Ptolemæum circulus per medium animalium, circulus ſignorum, & a-
lijs huiuſmodi nominib us appellari ſolet a uarijs ſcriptoribus.
DESCRIBITVR linea ecliptica hac ratione in cœlo. Concipiatur li-
44Ecliptica
qũo conci-
piatur de-
ſcribi in cę-
lo.
nea recta a centro terræ, ſeu mundi totius egrediens tranſire per centrum cor-
poris ſolaris uſque ad primum mobile.
Nam ex motu annuo Solis ab occaſu in
ortum deſcribetur circulus, cuius circumferentia in primo mobili exiſtens ap-
pellatur linea eclipta.
Sol enim proprio motu ſemper eodem pacto, eiſdemq́.
terminis ab Aequatore recedit, ut mox aperiemus. Quod ſi per totum Zodiaci
ambitum ex utraque parte huic lineæ adijciantur grad.
6. uel ſecundum ali-
quos grad.
8. conſtituetur totus circulus Zodiacus.
SOL quidem ſemper decurrit ſub Ecliptica, omnes uero alij Planetæ
55Sol ſempet
mouetur
ſub eclipti-
ca, alij uero
planetæ nõ.
declinant uel uerſus Septentrionem, uel uerſus Auſtrum:
Quandoquidem
autem ſunt ſub Ecliptica.
COMMENTARIVS.
HIC docet, quonam pacto ſeſe habeat Sol, & alij Planetæ reſpectu cõme-
moratæ lineæ Eclipticæ, aſſerens, Solem perpetuo ſub Ecliptica decurrere, nõ
declinando ad ullam partem, alios uero Planetas omnes ab eadem deuiare mo
do uerſus ſeptentrionem, modo uerſus Auſtrum, modo uero (quando uideli-
cet a Septentrione in Auſtrum, uel ex Auſtro in Septentrionem tendunt) ſub
Ecliptica conſiſtere.
OBSERVATVM enim, & notatum eſt ab Aſtronomis, Solem ineodem
climate ſingulis annis iuxta idem Horizontis punctum oriri, &
occidere,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index