Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1tum mouebitur, ſi pars quieſcit: ergo totum non mouetur.
Vitioſa eſt ergo Ariſtotelis demonſtratio.
Galenus alia etiam nomine eandem demonstrationem ratus eſt
poſſe labefactari: hoc nimirum, quod totum primo moueri valeat,
etiam parte aliqua ipſius quieſcente, motu certè partis alterius,
qua ratione altera quieſcente parte toti inerit motus; ratione
ſcilicet partis alterius, quæ mouetur, dum altera quieſcit; quo
circa non ſequitur quieſcere totum cum pars eius mota non fuerit.
Alexander addidit, Ariſtotèlem id petiiſſe, quod erat in
principio: poſito enim aliquid à ſemetipſo moueri, Aristoteli
demonſtrandum erat, & non ponendum illius partem, quod
primo moueretur, quieſcere: hæc ſunt, quæ aduerſus Ari­
stotelis demonſtrationes adducuntur.
Adprimum, in quod Alexander cum Galeno conuenit,
hac ratione reſpondendum cenſeo: duobus modis aliquid mo­
ueri poſſe dictum est ſupra, quos modos ex Ariſtotele ab ini
tio libri quinti Phyſicorum didicimus.
Alter illæ est, quo to­
tum per ſe mouetur: alter vero, quo totum mouetur per acci
dens.
Quod per accidens cietur, vel ideo per accidens cieri di­
citur: quia ineſt alicui, quod per ſe mouetur, ad cuius per ſe
motum, & ipſum per accidens mouetur: vel cauſa partis mo­
tæ, & totum concitatur, quæ cauſa partis motæ mouentur,
non omnino per accidens mouentur, vt non omnino per acci­
dens & partes concitantur, dum totum concitatur; ad cuius
concitationem & partes ipſæ concitantur, vt videre est apud
Ariſtotelem, Themiſtium, Simplicium, & Auerroem, &
cæteros eiuſdem classis probatissimos Philoſophos ſexto Phy­
ſicorum particula octuageſimaſexta, & alibi: id quod cum
Alexander, & Galenus agnouiſſent, rati ſunt hunc motum
ineſſe mobili per ſe, & primo: qui tamen mobili non ineſt niſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index