Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
281
281 (269)
282
282 (270)
283
283 (271)
284
284 (272)
285
285 (273)
286
286 (274)
287
287 (275)
288
288 (276)
289
289 (277)
290
290 (278)
< >
page |< < (275) of 672 > >|
287275De Ignis extinctione. lientes ita conſtringerentur, vt flammæ motus ceſſaret. Habuiſ-
ſem fortaſſe adſtipulatorem Plinium, quo authore lib.
2. cap. 103.
*in Dodone Iouis fons cum ſit gelidus, & immerſas faces extin-*
*guat, ſi extinctæ admoueantur, accendit.
* Verùm, quamuis in
eorum numero non ſim, qui vel nomen ipſum Antiperiſtaſis hor-
rent, nimium tamen Antiperiſtaſi tribuere mihi videbar, neque
mihi perſuadebam frigidas faces altiùs immergendas fuiſſe, ibi-
que diutiùs detinendas, vt demum incaleſcentes accenderentur
Exiſtimo igitur potuiſſe faces ſtatim ab extinctione admoueri fonti,
atque iterum accendi, ſi nimirum aquæ ſupernataret, quaſi ve-
lum, tenuis liquor pinguis facilè inflammabilis, qui adhærens
ellychnio adhuc valdè calenti in flammam abiret;
quemadmo-
dum vt facem extinctam cum adſtantium admiratione denuo ac-
cendas, iubent aliqui parietem antecedenter occultè illini ſulphure,
tum candelam flatu extinctam admoueri parieti, vt accendatur
Quia verò accenſa fax altiùs immergebatur fonti adeò, vt infra pin-
guem illum liquorem deprimeretur ellychnium, vtique ab aquâ ex-
tingui oportebat.
Dand. Non omnem tamen ignem aquâ extingui compertum
eſt.
Cteſias Cnidius lib. Indicorum. apud Photium in Bibliotheca
Cod.
72. habet, *Ignem eſſe in Lyciâ, non procul Phaſelide, per-*
*petuum noctes atque dies ſine intermiſſione ardentem, &
eum*
*aquâ non extingui, ſed magis accendi;
fimo tamen illum extingui. *
At Plinius lib.
2. cap. 106. hunc eundem ignem terrâ, aut fœno,
(fortaſſe fimo) tradit extingui, ex eodem Cteſia Cnidio, eum-
que docet erumpere ex monte Chimærâ.
Immò ex ipſo Plinio
item lib.
2. cap. 104. *in Commagenes vrbe Samoſatâ stagnum est*
*emittens limum (Maltham vocant) flagr antem;
cum quid attin-*
*git ſolidi, adhæret;
præterea tactus ſequitur fugientes. Sic de-*
*fendêre muros oppugnante Lucullo, flagrabatque miles armis ſuis.
*
*Aquis etiam accenditur;
terrâ tantùm reſtingui docuere experi-*
*menta.
* Sic candelam in aquâ ardentem aliqui docent parandam
ex vncijs duabus Sulphuris apyri (hoc eſt nondum ignem experti)
calcis viuæ, terebinthinæ, &
Salis Ammoniaci, vnciâ naphthæ,
ſemunciâ Camphoræ, ſelibrâ ceræ.
Ignem verò, cuius incendium
nulla aquæ violentia extinguat, alij putant parari poſſe ex Sul-
phure, Pice nauali, Tartaro, Sarcocolla, Halinitro, &
Naph-
thâ, addito calcis viuæ duplo, ex quibus cum vitellis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index