Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572
page |< < (282) of 778 > >|
288282ALHAZEN hon erit maxima diuerſitas. Et cum diuerſitas iſtorũ angulorum non eſt maxima: tunc magnitudo
ſtellæ non comprehendetur diuerſa maxima diuerſitate:
& quod demonſtrat diminutiones angulo
rum refractionis ad angulos, quos continent lineæ rectæ, non eſt maximæ magnitudinis.
Et quòd
ſunt ualde paruę:
eſtquòd dictũ eſt in prędicta experientia in capitulo refractionis [15 n] in quo de-
clarauimus, quòd uiſus cõprehendit ſtellã refractè, & uidet ſtellã fixam ex polo mundi, & remotio
eius eſt ab ipſo in una reuolutione:
nam hæc diuerſitas inuenitur parua: ex quo patet, quòd anguli
refractionis ſunt parui.
Vnde per illã diuerſitatẽ, quæ eſt inter ipſos, non diuerſantur anguli, quibus
ſtella cõprehenditur in locis diuerſis cœli, maxima diuerſitate.
Sed magnitudo ſtellæ & diſtantiæ
ſtellarũ differunt multùm, cum ſunt in horizonte & in medio cœli.
Ergo cauſſa diuerſitatis ſtellæ &
diſtantiæ in magnitudine, in locis diuerſis cœli, non eſt diuerſitas angulorũ refractionis.
Et iam de-
clarauimus, quòd uiſus comprehendit magnitudinẽ comparando angulos remotionis ad remotio
nes.
Ergo ſi diuerſitas inter angulos fuerit modica, & inter diſtantias & remotiones multa: tunc res
uidebitur ex maiore diſtantia maior.
Cauſſa ergo, propter quam uidentur diſtantiæ ſtellarũ in hori-
zonte maiores quàm in medio cœli aut prope:
eſt illud: quòd ſenſus ęſtimat illas diſtare magis in ho
rizonte, quàm in medio cœli.
Et hoc, quòd uiſus cõprehendit ſtellas in diuerſis locis cœli diuerſas
in magnitudine:
eſt error perpetuus: quia cauſſa eſt perpetua: & eſt: quoniã uiſus comprehendit ſu-
perficiem cœli planã, nec ſentit concauitatẽ eius & æqualitatẽ diſtantiæ à uiſu.
Et conſtat in anima,
quòd in ſuperficie plana, quæ extenditur ad omnẽ partem, differũt diſtantię eius in uiſu:
& id, quod
eſt propin quius, eſt illud, quod eſt proximũ capiti.
Comprehendit ergo illud, quod eſt in horizonte
remotius, quàm illud, quod eſt in medio cœli:
& quòd anguli, quos reſpicit eadẽ ſtella apud centrũ
uiſus ex omnibus partibus cœli, non maximè diuerſantur:
& quòd uiſus cõprehendit magnitudinẽ
rei ex cõparatione anguli, quẽ res reſpicit ad remotionẽ illius rei à uiſu.
Comprehendit ergo quanti
tatem ſtellæ, & quantitatẽ diſtantiæ, quæ eſt inter ſtellas, cum fuerint in horizonte aut prope, cõpa-
ratione anguli ad diſtantiã remotã:
& cum fuerint in medio cœli, aut prope, ex cõparatione anguli
æqualis primo aut ferè, ad diſtantiã propinquã:
& inter ipſam & inter diſtantiã horizontis uidetur
maxima diuerſitas.
Hæc eſt igitur cauſſa, propter quã errat uiſus in diuerſitate magnitudinis ſtella-
rum & diſtantiarũ:
& hæc cauſſa fixa eſt & perpetua & immutabilis. Et uiſus coprehendit ſtellas par
uas propter remotionẽ earum:
reſpiciunt enim apud centrũ uiſus angulos paruos. Sed & ſenſus nõ
certificat quantitatẽ remotionis ſtellæ, ſed æſtimat & comparat remotiones ſtellarũ cum remotio-
nibus uiſibiliũ aſſuetorũ, quę ſunt in terra:
ita quòd opinatur, quòd remotio ſtellæ eſt, ſicut remotio
alicuius maximè remoti in terra.
Comparat ergo angulũ, quẽ facit ſtella apud uiſum, qui eſt paruus
ad remotionẽ, ſicut remotio eſt eorũ, quæ ſunt in terra.
Et ſic cõprehendit ſtellam, propter hanc cõ-
parationem, paruã.
Et ſi uiſus eſſet certus de quantitate remotionis ſtellæ: tunc cõprehenderet eam
magnã.
Et ſimiliter eſt de omnibus, quę ſunt ſuper terrã, maximè remotis, ſi cõprehendantur, parua
ſunt:
quia nõ certificatur remotio eorũ. Et iam declarauimus hoc perfectè in tertio tractatu huius li
bri [23 n.
] Et ſicut uiſus errat in quantitate remotionis ſtellæ: quia nõ eſt certus de ipſa, & aſsimilat
ipſam remotionibus, quę ſunt ſuper terrã:
ſic errat in hoc, quòd diſtantiæ earũ in locis diuerſis cœli
ſint diuerſę, cum ſint æquales:
quia aſsimilat eas etiã diſtantijs diuerſis, quæ ſunt ſuper terrã, de qui-
bus non eſt dubiũ eas eſſe diuerſas.
Et ſicut error in remotione & magnitudine ſtellę eſt perpetuus:
ſic error in diuerſitate diſtantiarũ ſtellarum in locis diuerſis cœli & in diuerſitate magnitudinis, eſt
perpetuus.
Nam formæ earũ diſtantiarum non diuerſantur apud uiſum in diuerſis temporibus, ſed
femper ſunt eodem modo:
& uiſus aſsimilat eas diſtantijs aſſuetarũ rerum, quę maximè diſtant à ui
ſu ſuper ſuperficiẽ terræ.
Accedit etiã eis, quæ ſunt in cœlo alia cauſſa, ad hoc, quòd uideantur maio
ra in horizonte, in maiore parte:
ſcilicet uapores groſsi, qui ſunt oppoſiti inter uiſum & ſtellam. Et
cum uapor fuerit in horizonte aut prope, & nõ fuerit cõtinuus uſq;
ad mediũ cœli: erit portio ſphæ-
ræ, cuius centrũ erit centrum mundi, qui cõtinet terrã:
& ſic abſcindetur ex parte medij cœli, & erit
ſuperficies eius, quæ eſt ex parte uiſus, plana.
Quare formę aut diſtantię, quæ ſunt ultra illũ uaporẽ,
uidebuntur maiores, quàm ſine illo uapore.
In illo enim loco concauitatis cœli, ex quo loco refringi
tur forma ſtellæ ad uiſum, forma ſtellę exiſtit, & ex ipſo extenditur rectè ad uiſum, ſi in horizonte nõ
fuerit uapor groſſus.
Si uerò fuerit uapor groſſus: tunc hęc forma extendetur ad ſuperficiẽ uaporis,
quę eſt ex parte cœli, & exiſtet in illa ſuperficie:
& ſic uiſus cõprehendet illã, ſicut comprehendit ea,
quę ſunt in uapore:
ſcilicet, quòd illa forma extenditur in uapore groſſo rectè: deinde refringitur a-
pud ſuperficiem uaporis ad contrariã partem perpendicularis, exeuntis ſuper ſuperficiem uaporis,
quæ eſt plana.
Nam aer, qui eſt ex parte uiſus, eſt ſubtilior illo uapore: ex quo ſequitur, quòd forma
uidetur maior, quàm ſi uideretur rectè, ut in prima figura huius capituli [39 n] diximus:
& eſt, cum
corpus ſubtilius fuerit ex parte uiſus, & groſsius ex parte rei uiſæ, erit ſuperficies corporis groſsio-
ris plana.
Forma ergo, quę peruenit ad ſuperficiem uaporis, quę eſt ex parte cœli, eſt res uiſa; & cor-
pus, in quo extenditur forma, eſt uapor groſſus, & aer, in quo eſt uiſus, eſt ſubtilior illo.
Cauſſa uerò
principalis, quare ſtellę & diſtantię ſtellarum uideantur in horizonte maiores, quàm in medio cœli,
eſt illa prædicta:
& eſt fixa & perpetua. Si uerò acciderit, ut ſit uapor groſſus, creſcit magnitudo ea-
rum:
ſed hæc cauſa eſt in quibuſdam locis ſemper, & in quibuſdam quandoq; . Omnia ergo, quę dixi
mus in hoc capitulo de illis, quę accidunt uiſui propter refractionẽ:
ſunt deceptiones illæ, quę ſem-
per accidũt aut in maiore parte:
& ſufficiunt in hoc, quo indigemus de deceptionibus, quarũ cauſſe
eſt refractio.
Nunc autem terminemus hunc tractatum, qui eſt finis libri.
ALHAZEN FILII ALHAYZEN OPTICAE FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index