Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1Sed re deo ad militares.
Viarum quidem et earum quæ extra urbem ſint / et earum quæ intra
urbem ſint / caput et quaſi terminus quidam eſt terreſtribus
porta maritimis niſi fallimur portus.
Ni forte ſit ea qui
dem ſubterranea: quales aegyptiis thebis fuiſſe prædicant ut
per eas reges exercitus emitterent / nullo id oppidanorum
ſentiente.
Quales etiam apud peneſtrum in latio perplu
rimas fuiſſe comperio ſuffoſſas a monte ſummo uſque ad
plana miro artificio.
In earum una Marium obſidione preſ
ſum interiſſe ſcribunt.
Ex eo qui uitam ſcripſit Apollonii
uiam inueni dignam memoratu.
Nam Meda inquit mulier
apud babylonem uiam lapide aſtructam et bitumine perduxit
latam ſub fluminis alueo: qua ſicco iretur pede a regia ad al
teram domum e regione tranſ fluuium poſitam.
Sed liceat non
omnia græcis credere hiſtoricis.
Redeo ad rem. Portæ ornabun
tur
non ſecus atque arcus triumphorum: de quibus mox dicturi
ſumus.
Portum ornabunt productæ circum porticus crepidi
ne hirta ſpatiis laxæ: et prominens celebre ſpectatumque templum: et
pro templo fori amplitudo patula: et ipſis in faucibus coloſſi: qua
les cum cæteris in locis pluſculis / tum et apud rhodum: quo loci
Herodem tris appoſuiſſe prædicant.
Celebratur apud hiſtoricos
moles in ſamo ad portum exaggerata quam fuiſſe ferunt orgias al
tam uiginti: et ad duo intra mare ſtadia extenſam.
Itaque iſtæc
ornabunt portum: ſi facta erunt arte eleganti: materia non
uulgari: Atqui uiam quidem intra urbem præter id quod recte
conſtratam et omnino mundiſſimam eſſe oportet belliſſime
ornabunt porticus lineamentis pariles: et hinc atque hinc mu
tuo coæquate domus ad lineam et libellam.
Sed uici ipſius
partes quibus egregie ornamenta debeantur ſunt hæc.
Pons:
triuium.
Spectaculum uero haud aliud quippiam eſt / quam fo
rus gradibus circumſeptus.
Incipiam igitur a ponte / quando is potiſſima eſt pars uiæ.
Partes pontis ſunt pilæ / arcus / et inſtratura.
Sunt etiam pontis
partes uia media: qua iumenta reptant: et hinc atque hinc de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index