Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1tamen ad alimentum, non ad verba, accur­
rant.
Mirum erat videre orbem illum cimi­
cibus contectum, vt vix lignum videri poſ­
ſet.
Talia proculdubio & ſunt, & eſſe neceſſe

eſt, ſed vt ſciantur oportet.
Cor veſpertilionis
prohibere exitum formicarum affirmant,
ſed ſulphur illas prohibet credo odoris ma­
gnitudine & prauitate.
Nihil, vt expertus
ſum, in arboribus aqua tutius: circundantur
cera, illa aqua impletur.
Ariſtoteles tradit

illas arceri origano cum ſulphure miſto:
nam hoc rationi congruit, quoniam vtrun­
que vehementer & grauiter olet, & ipſe te­
ſtis dignus eſt cui fides habeatur.
Neque
mirum videri debet, quòd corium calcanei
dextri vulturis ſuper pedem dextrum, & ſini­
ſtri ſuper ſiniſtrum podagrici, leuare poſſit

dolores.
Sicut & vmbilicus infantis, qui præ­
ciſus eſt dum naſcitur, in argenteo annulo
geſtatus, vt carnem tangeret, multis me vi­
dente profuit coli doloribus paratis, vt hoc
præſidio integra valetudine per multos an­
nos fruerentur: forſan illis profuit fides,
nam omnibus contingere hoc minimè cre­
dendum eſt, vt ſuperius oſtendi.
Dubia ſem­
per fuit eorum quæ ſuſpenduntur, atque ſuſ­
pecta vtilitas: iactura non adeò.
Ad poda­
gras, maſculæ pæoniæ radicem prægrandem
plenilunij die collectam, collóque ſuſpen­
ſam, vtiliſſimam expertus eſt amicus no­
ſter: non tamen auſim dicere omnibus pro­
futuram.
Ericij, ſen
Erinacei vi­
res.
Cimices ad
genus pin­
guedinis ve­
nientes con­
gregantur.
Formicis ar­
cendis.
Lib. 4.de hi­
ſtor, ani.c.8.
in fine.
Podagra do­
loribus.
Ad præſer­
uandum à
cholica.
At ex corporibus noſtris multa ſumi poſ­
ſunt ob ſympathiam fida.
Mumia quid
ſit.
Mumia olim concretus erat ſanguis cor­
porum Ægyptiorum, myrrha, aloe, atque
aliis odoribus conditorum, qualia ſunt caſ­
ſia, amomum.
Hoc medicamenti genus vn­
decunque ſanguis flueret, & ad confracta,
colliſáque viſcera, vtiliſſimum erat.
Adeò reclamarunt, quibus mores cum li­
teris Gręcorum placent, vt malint ægros pe­
rire, quàm auxiliis, quæ illi non cognoue­
rint vti, vt vſus eius exoleuerit.
Auxítque
contemptum, quòd nunc fruſta deferantur
cadauerum, quæ in mari rubro, ob ventorum
calorem ac ſiccitatem, tum regionis æſtum
in nauibus mortuorum ac ſiccatorum, ad nos
tum eorum qui in arena ſuffocati ſunt, pro
mumia deteruntur.
Quanquam nec hoc ge­
nus mumiæ inutile ſit medicamentum ad
ſiſtendum ſanguinem, modò loco applice­
tur, tametſi fœdum, & triſte.
Horret enim
omne ſimile maximè ſimile cùm corruptum
eſt: vt canes canum corpora plus quam ho­
minum, vel luporum, boum autem & ouium
edunt.
Hinc natum conciliandi odium, aut
amoris veneficium.
Verùm vt mirabilium
effectuum genera per capita diſtinguam,
ſeptem modis mirabilia contingunt: aut na­
tura, aut coporis viribus, aut ingenij, aut
proprietate, aut viribus certis, ſed eximiis,
aut quia occulta ſit cauſa, induſtria, vel ſim­
pliciter.
Proprietatum quidem & corporis
virium, & occultatæ per induſtriam cauſæ,
exempla plurima poſui cùm de Damauto,
vel (vt aliis placet) Dalmago, & Turcis fu­
nambulis, ac dum lupi hiſtoriam texerem.
Quæ verò manifeſtis viribus agunt, ſed egre­
giis, exemplo radicis pæoniæ patefeci.
Eo­
rum quæ ſimpliciter cauſam ignotam ha­
bent, multa poſt hæc exempla ſubiiciam:
nam ad præcantationes genus hoc pertinet:
velut veneficia, partim quidem ad quartum,
partim ad quintum, partim etiam ad ſepti­
mum genus pertinent.
Reliquum eſt vt mi­
rabilium, quæ natura contingunt, quæque
ingenij viribus maximis fiunt, mentionem
ſubiiciam.
Naturæ quidem multa hucuſque
narrauimus exempla, ſed quæ ad monſtra
pertinent, non iam defectu artificis, ſed ip­
ſius induſtria, vnum fuit quòd Conrado Geſ­
nero autore inuentum eſt corpore toto hu­
mano ac facie, niſi quòd pedibus eſſet & vn­
guibus aquilinis, ac mutum, anno ſalutis
milleſimo, quingenteſimo, trigeſimoprimo
in ſaltu Hamesberbio Miſniæ ſubflauum,
barbatum, & quaſi pilis criſtam referebat.
Dorſi ſumma parte & ſylueſtri crurum, quæ
illi humana erant, & brachiorum ſolùm pi­
loſum, pronum, & caudatum.
Quid aliud di­
cere poſſes, quàm expoſitum infantem, nullo
doctore factum quadrupedem?
Inde nec lo­
qui didiciſſe, creuiſſéque vngues, ferarum in
modum, cæteráque quæ locorum cogit aſpe­
ritas.
Nutritum feræ indulgentia, qualiſcun­
que fuerit, inde agreſtibus fructibus, abdi­
tum ſpeluncis, fati vi ac robore natiuo po­
tius vixiſſe, quàm ratione vlla.
Sic etiam Al­
berti Magni tempore captos duos, maſcu­
lum fœminámque in Germaniæ lucis homi­
nes, vt ita dicam, quadrupedes.
Rara ſunt
hæc, raras ob cauſas.
Et quæ his miranda vi­
dentur hac ratione aliis non ſunt.
Ne quis
culpæ tribuat, quod nos non ignoramus.
Ingenij verò mirabilis tria exempla ſubii­
cere ſufficiet.
Vnum, in quo quod quæſitum
eſt aſſequimur.
Secundum, in quo licet ſem­
per proficere, non tamen vnquam ad exa­
ctam notitiam peruenire.
Tertium, quòd ſu­
pra humanas vires eſt, neceſſéque fuit non
obſcurè labi.
Primùm igitur eſt cùm velut in

artificioſis currum, aut nauim facere volu­
mus, quæ quot millia paſſuum exegerit non
doceat.
Rota cuius ambitus ſit pedum duo­
decim cum dimidio: atque tympanum circa
axem cum denticulo, qui vbi tota verſa fue­
rit rotæ occurrens, quatuor centum dentium
vnum ex illis transferat.
Ita perfectis qua­
tuor centum reuolutionibus rotæ primæ,
quinque millia pedum exacti eruut paſſus
mille.
Vbi verò rota hæc conuerſa fuerit al­
tero denticulo detegat modiolum, ex quo la­
pis in ſubiectum vas æneum excidat, vt ſo­
no & numero lapillorum millia, paſſuum
multitudinem oſtendat.
Aut verſo indice
indicabit in alia rota paſſuum millia.
Ita in
artificioſis (vt Vitruuius docet) facilè eſt ad
exactam rerum cognitionem peruenire.
Sed
in contemplationibus exemplum erit.
Vt in
cœleſtibus, quæ circulis hîc demonſtrantur,
& in proportionibus ſphæralium circulo­
rum per ſinus exactiſſimè demonſtratis.
Pro­
priè autem, vt cùm per meteoroſcopium co­

gnita loci diſtantia, ſcimus illius longitudi­
nem ac latitudinem: vel cognita diſtan­
tia, & latitudine, longitudinem cognoſ­
cimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index