Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1per accidens; sed non omnino: dica autem non omnino, quia
in continuo motus ratione partis aliquo modo inest per ſe, li­
cet non primo, atque id eſt, quod Alexandro, & Galeno erran
di anſam præſtitit; rati ſunt enim idem eſſe hoc loco per ſe, &
primo, cum eo, quod est per ſe, & non primo, id est per par­
tem moueri.
Nunc ad Ariſtotelem redeuntes dicimus. Ariſtotelem
non negare, quin hoc modo etiam moueri quippiam dici poſ­
ſit per ſe, quoad videlicet aliquid mouetur cauſa partis, quod
non eſt omnino per accidens, vti diximus, sed per ſe primo, ni­
hil est, quod cauſa partis moueatur: quo circa ſi totum moue
ri primo dicatur, vt Ariſtoteles poſuit, neceſſariò ſequitur,
vt parte aliqua non mota per ſe primo, sed quieſcente, totum
quoque quieſcat: sed contingere potest, vt totum primo vaca­
re motione ſentiamus, dum illud idem totum non primo, sed
per partem quod eo modo eſt per accidens, quem ſupra enar­
rauimus, moueatur.
Hinc fit, vt Ariſtoteles primo loco to­
tum primo moueri poſuerit: deinde verò ſecundo loco partem
eiuſdem quieſcere, sed non primo: dum ſcilicet illud totum pri
mo quieſcit, & ratione alterius partis motæ mouetur per ac­
cidens, sed non omnino, immo aliquo modo per ſe, licet non pri
mo: qua ratione fit, vt ab hypotheſi non ad id, quod ei aduerſa
tur, sed ad id, quod cum hypotheſi, quam optimè conuenit, Ari­
ſtoteles deflexerit: nam totum primo moueri, & illius pars
quieſcere poteſt, vt declarauimus, non alio modo.
Ad id, quod Galeni proprium eſſe diximus, ex his reſpon­
dendum eſt, fieri nulla ratione poſſe, vt totum primo mouea­
tur alter a quieſcente parte ad motum alterius partis motæ, at
non inficias imus; totum per partem, quod eſt per accidens sed
non omnino moueri poſſe, dum alter a pars manet immota,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index