Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 491 > >|
1agemus fusè tractatu ſequenti lib.2. porrò vel comprimitur tantum mo­
bile, vel tantùm ipſum planum, vel ſimul vtrumque.
Theorema 60.
Ex hac compreſſione ſequitur aliqua reflexio; ſiue tantùm mobile com­
primatur, vt veſicca inflata vel pila;
quippe præter reflexionem puram,
id eſt præter priorem impetum, qui tamen ex parte deſtruitur, fit acceſſio
noui impetus;
igitur maior eſt motus qui reuerâ impetus maior eſt, quò
maior eſt compreſſio, quæ maior eſt, quò maior eſt ictus;
hinc maximè
apta eſt ad reflexionem pila, & veſicca;
ſi tamen excipias mobile duriſ­
ſimum in planum duriſſimum impactum;
tunc enim maxima eſt reflexio,
experientiâ teſte;
ſi verò planum ipſum comprimatur, ex illa quoque
compreſſione ſequitur noui impetus acceſſio:
Exemplum habes in fune
tenſo, vel in membrana timpani bellici, in qua piſa tam facilè ſubſultant;

emoritur tamen ferè totus prior impetus propter ceſſionem plani;
& niſi
nouus accederet, haud dubiè vel nulla penitus vei minima fieret refle­
xio;
denique fieri poteſt compreſſio tùm in mobili, tùm in plano v.g. ſi
veſicca inflata repercutiatur à membrana tympani maximè tenſa, in hoc
caſu maxima fit noui impetus acceſſio ex duplici compreſſione;
ſed ma­
xima fit etiam prioris impetus imminutio ex duplici etiam capite, nem­
pè ex compreſſione, eaque duplici, & noua determinatione; ſed hæc ſunt
facilia.
Theorema 61.
Si corpus in aliud impactum repellatur per productionem impetus. v.g. ſi
duo globi mutuò impellantur, deſtruitur etiam impetus ex hoc capite, vt patet
experientia:
immò ſi globus in æqualem globum impingatur deſtruitur
totus impetus prior;
vt dictum eſt alibi, de quo etiam infrà: Ratio huius
Theorematis eſt, quia aliqua impetus portio eſt fruſtrà;
quia non poteſt
habere ſuum effectum; igitur deſtrui debet.
Theorema 62.
Si globus in alium æqualem impingitur, ita vt punctum contactus, & cen­
trum vtriuſque ſint in eadem linea, multa ſequuntur phænomena, quæ iam atti­
gimus lib.1.à Th.60.Primò, æqualis impetus in globo, in quem impactus
eſt, producitur per Th.60.lib.1. Secundò, æqualis eſt determinatio noua
priori;
probatur per Th.127.lib.1. Tertiò, deſtruitur totus impetus prior
per Th.128. hinc quieſcit globus impactus;
cuius rei non poteſt eſſe alia
cauſa;
nec enim dicas deſtrui totum impetum illum (vt reuerâ totus de­
ſtruitur) ratione reſiſtentiæ, quæ minor eſt, quàm eſſet, ſi in parietem il­
lideretur;
igitur tota ratio, cur deſtruatur totus impetus, duci tantùm
poteſt ex eo, quod ſit fruſtrà;
eſt autem fruſtrà, quia cum prior deter­
minatio ferat globum impactùm per eandem lineam, & noua per oppo­
ſitam;
vtraque certè æqualis eſt; igitur neutra præualet; igitur globus
conſiſtit;
ſi quis enim diceret non eſſe æquales; igitur altera maior eſt;
igitur debet præualere;
igitur ſi prior eſt, debet vlteriùs propagari motus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index