Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1tralia ita peruaſisti, vt Archimedis, & Apollonÿ ad­
mirandis, ac ſubtilißimis demonſtrationibus detinearis.
Quanta porrò in rebus agendis prudentia valeas toti penè
Europæ innotuit, cùm pro noſtris Sereniß. Ducibus non
ſolùm ad omnes ferè Italiæ, atque Germaniæ Principes,
verùm etiam ad Cæſaream Maieſtatem, rebus fœliciter
geſtis, Legatus decimùm extiteris: ac demum à Sereniß.
Duce Ranutio inter primarios de Rep.
Conſiliorum Au­
thores, adſcitus fueris.
Cæterùm in Clarorum Mathe­
maticorum Chronologia perlegenda, ſæpißimè tibi nobiliſ­
ſimi æquè, ac doctißimi Viri, tui omninò perſimiles, oc­
current, quod tibi nonniſi gratißimum accidere poſſe arbi­
tror.
Complectere igitur,quà ſoles benignitate, atque clemen­
tia noſtra hæc quantulacunque munuſcula, quæ ſi tibi acce­
pta eſſe intellexero, tùm demum maximorum mu­
nerum loco habenda eſſe cenſebo.
incolu­
mem tibi, ac fœlicem D. O. M.
long æuitatem tueatur.
Vale.
Parmæ Idibus Nouembris M. DC. XIIII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index