Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
& proindè prohibetur impeditur que actio compreſ­
ſiua prædicti aerei cylindri ſupra aquam ſubiectam.
Vis ergo & conatus manus embolum eleuantis sem­
per eidem reſiſtentiæ opponitur, nempèſuſpendit e­
leuatque eumdem cylindrum aereum ſupra embolum
incumbentem, igitur ſemper eadem vis, idemque co­
natus manus requiritur ad ſuſtinendum prædictum ae­
reum cylindrum, & ad prohibendam eius compreſſi­
onem ſupra aquam ſubiectam.
Hinc inferebat, igitur
ſiue in tubo cteſibico ſupra libellam ſubiecti putei a­
qua magis, vel minùs eleuetur ſemper eadem vi, &
energia manus ſuſpendere embolum, & conſequen­
ter aquam eleuare poterimus, ſed hoc eſt falſum, &
contra experientiam, cùm ſemper maior vis, & cona­
tus requiratur, quo aqua ad maiorem altitudinem in
tubo pneumatico eleuatur, igitur falſum eſt aquam̨
eleuari, propterea quòd ſuſpenditur prohibeturque
compreſſio cylindri aerei ſupra embolum prædicti in­
ſtrumenti.
Cùm è contrà ſi reuera vi attractiua à ma­
nu embolum trahente ſubleuatur aqua, manifeſtum̨
eſt, quòd quò altiùs aſcendit maior aquæ copia, pro­
indè grauior moles ſupra putei libellam ſuſpenditur
eleuaturque, mirum non eſt maius pondus aquæ à
maiori vi ſuſtentari eleuarique debere, quam minor
aquæ copia.
106[Figure 106]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index