Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
231
231 (225)
232
232 (226)
233
233 (227)
234
234 (228)
235
235 (229)
236
236 (230)
237
237 (231)
238
238 (232)
239
239 (233)
240
240 (234)
< >
page |< < (283) of 778 > >|
289283
ALHAZEN FILII
ALHAYZEN DE CREPVSCVLIS
ET NVBIVM ASCENSIONIBVS LIBER VNVS.
Gerardo Cremonenſi interprete.
NVMERI.
1. Crepuſculum matutinum incipit, ac ueſpertinum deſinit, ſole ante ortum & poſt occaſum
ſuum 19 partib{us}, in peripheria circuli per uerticem regionis ſolis́ locum tranſeuntis, ſub
horizontem demerſo.
OStendere uolo in hoc tractatu quid ſit crepuſculum, & quæ cauſſa neceſſariò faciens
eius apparitionem:
inde uerò progrediar ad cognoſcendum ultimum, quod eleuatur
à ſuperficie terræ, de uaporibus ſubtilibus aſcendentibus ex ea.
Dico ergo, quòd cre-
puſculum matutinum & crepuſculum ueſpertinum ſunt ſimilis figuræ:
unum namq;
eorum ex acceſsione luminis ſolis, & alterũ ex ipſius receſsione contingit.
Vtrorumq;
uerò colorẽs diuerſi ſunt, propter diuerſitatem horizontum;
in quibus ſol eſt apparens. Quoniam
ſol quando eſt in horizonte orientali, non multum eleuatus, eſt illic color eius alius à colore ipſius
in uiſibus, quando eſt ſecundum æqualitatem illius altitudinis in horizonte occidentall.
Et ſimili-
ter radij eius, qui uidẽtur in crepuſculo, & quod uidetur in æthere de luminibus eius.
Et ipſe æther
coloratus eſt, ſequens illud, ſecundum quod eſt ſol in utriſque partibus eius.
Nam qui ex illo eſt in
oriente color, eſt albedo & claritas:
& qui eſt in occidẽte, ad rubedinem aliquantulùm uergit. Quæ
res uerò ſit illud illuminans, & qualiter ſit apparens illic, & quæ cauſſa neceſſariò faciat ipſum, ad il-
lud præmittemus propoſitiones, exponentes illud, cuius uolumus declarationem.
Ex illo quidem
eſt, quòd ſphæra orbis [è terra & aqua conſtantis] tota ſemper eſt ſplendida & luminoſa ex lumi-
nari maiori (quod eſt ſol) niſi quantum obtegunt tenebræ contingẽtes ex terra, in figura pyrami-
dis, quæ eſt nox.
Et ego non ſignifico in hoc libro per illud, quod accidit de huiuſmodi receptionè
luminis ex ſphæris ſtellarum, niſi quòd cum ſphæra, propter claritatem aeris & ſubtilitatem æthe-
ris, & tenuitatem eius non ſuſpenditur aliquid de lumine ſolis, ſicut uidemus ipſum ſuſpendi cum
corporibus altis (quę ſunt ſtellæ) quia illuminantur & deferunt nobis illud, quod recipiunt exlu-
mine, & conſequuntur ipſum uiſus noſtri in eis:
& quamuis diſſentiant in ſtellis, in lumine tamen
non diſſentiunt.
Viſus autem noſtri non conſequũtur, quod in eis eſt de luminibus: niſi quòd ipſæ
procul dubio ſunt ſpiſsioris & uehementioris corporeitatis;
quàm æther, in quo ſunt. Et hoc patet
per ſignificationes, quòd quædam earum tegunt nobis quaſdam, quia eclipſant eas:
aer uerò non
tegit nobis aliquid ex eis, quæ ſunt poſt ipſum.
Et propterea uidemus, quòd tota nox eſt ſecundum
habitudinem unam, in qua non illuminatur nobis ex æthere aliquid:
quamuis ſciamus ſecundum
ſcientiam noſtram, quòd quàmplurimum eius ætheris eſt luminoſum, non tectum à ſole.
Et uide-
mus quòd illud, quod ex eo ſoli apparet, & nihil aliud tegit, eſt in uiſione, ſicut illud, quod terra te-
git, quod pyramis tenebrarum continet.
Et non facit neceſſariò æqualitatem utriuſq; apud uiſus
noſtros, niſi illud, quod diximus de ſubtilitate aeris, & quòd non perducit illuminationem eius, &
perducit nobis tenebroſitatem ipſius.
Tunc autem non ceſſat habitudo umbræ apparere nobis ſe-
cundum ſimilitudinem ipſius, quouſq;
incipiat ab oriente ſplendor diluculi & lumen ſparſum, cu-
ius principium eſt in primis cum ſuperficie horizontis:
& illius principij non eſt nobis cauffa, niſi
ſol:
cum ſit cauſſa illuminationũ. Et non eſt nobis principium illud ſol ipſe, nec radius eius tantùm,
quoniam iam præmiſimus, quòd radij eius pertranſeunt uſq;
ad ætherem totum, quem uidemus,
aut ad plurimum eius:
& nõ eſt diuerſa eius habitudo in illa hora ab alia habitudine ante illud. Ve-
runtamen radij eius ſuſpenduntur tunc cum aliquo corpore ſpiſsiore aere:
ducit ergo nobis cum
ſua ſpiſsitudine radium, quem induit.
Et dico, quòd illud, quo ſuſpenſus eſt radius in illa hora, non
eſt terra, neq;
extremitates plagarum eius diſtinctæ à nobis: quoniam cum uidens eſt ſuper æqua-
litatem terræ, non peruenit eius uiſus, niſi quaſi ad 23 milliaria [Italica] ab omni parte.
Et ſi acci-
dit ei, ut ſit ſuper altiorem montium, qui eſſe poteſt (& ille non pertranſit octo milliaria, ſecundum
quod dixerunt ſapientes, intendentes hoc) uiſus non pertranſit tunc, niſi 250 milliaria ferè.
Et hoc
manifeſtum eſt ex eo, quòd noctẽ facit forma terræ:
ſed altitudo loci uiſus à ſuperficie eius, hoc eſt
ſpatium, quod diximus, abſcondit orbẽ in quarta horæ.
Oportet ergo, ut oriatur ſol paululùm poſt
crepuſculum matutinum per quartam horæ ad minus:
illud ergo, quod eſt inter apparitionem cre-
puſculi & apparitionẽ ſolis, eſt plus hora multò.
Hoc autẽ, quod diximus, nõ eſt, niſi propinquitas,
propter eũ, qui non eſt exercitatus in geometricis.
In ueritate uerò uiſus nõ peruenit ad punctum
terrę, quod iã illuminatũ eſt à ſole, niſi cũ ipſe peruenerit & cõprehẽderit cornu ipſius ſolis:
quoniã
duæ lineæ contingẽtes unũ punctũ circuli à duabus partib.
diuerſis cõiunctæ, ſunt linea una ſecun-
dũ rectitudinẽ [ք 14 p 1:
quia ſemidiameter circuli ad tactus punctũ ducta, efficiet cũ utraq; angu-
los rectos ք 18 p 3.
] Quãdo ergo illuminatũ apparet nobis, tũ non eſt illud terra ipſa, ꝓpter id, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index