Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (275) of 361 > >|
289275SECTIO DUODECIMA.
Experimentum 3.
„Adhibito tertio operculo, in quo diameter foraminis erat 5. lin. aut
aliquantulum minor, deſcenſum n g obſervavimus 28.
lin. Vi theoriæ de-
bebat eſſe circiter 29.
lin. nec enim foramen omnino quinque lineas in dia-
metro habere viſum fuit.
Differentia parvula tribuenda eſt impedimentis,
quæ aqua in transfluxu per fiſtulam patitur, majoribus quam in præceden-
tibus experimentis, ob auctum motum intra fiſtulam.
Experimentum 4.
„Denique nullo appoſito operculo aquas pleno orificio effluere ſivi-
mus, tuncque omnis fere aqua è tubo vitreo egreſſa fuit:
pars tamen ali-
qua remanſit, quam deprehendimus octo lineas altam:
Earum autem quin-
que tribuendæ ſunt virtuti tubi capillaris, tres reliquæ debentur impedimen-
tis, quæ aqua in transfluxu à D uſque ad B offendit.
„Sic igitur experimenta ad amuſſim cum theoria conveniunt: Inde
autem non difficile eſt prævidere, fieri poſſe, ut latera fiſtulæ non ſolum
non premantur verſus exteriora, ſed &
ut verſus axem fiſtulæ introrſum
comprimantur (confer.
§. 11.) . Id autem edoctus ſum hoc alio experi-
mento.
Experimentum 5.
„Loco tubi cylindrici A B adhibui conicum, cujus orificium exter-
num erat majus orificio interno, ſimulque uſus ſum tubo vitreo incurvato,
qualem oſtendit Figura 80.
Et cum ante fluxum aqua hæſit in tubo vitreo
11Fig. 80. in n, deſcendit in eodem tubo aqua uſque in g, cum aquæ effluerent per tu-
bum conicum:
fuitque punctum g infra D, indicio compreſſum fuiſſe du-
rante fluxu tubum conicum.
In his autem caſibus impedimenta motus ſunt
inſignia, quæ faciunt ut velocitates aquæ in orificio externo admodum
minores ſint, quam quæ reſpondent altitudini aquæ:
hancque ob rationem
altitudo puncti D ſupra g tanta non fuit, quanta alias futura fuiſſet, fuit ta-
men aliqua.
Similem effectum alio obtinui modo, ſed admodum notabi-
liorem (confer.
§. 12.) . Experimentum hoc alterum ſubſequente anno coram
Academicis inſtitui, præſente Sereniſſimo Portugaliæ Principe Emanuele.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index