Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (187) of 434 > >|
289187HOROLOG. OSCILLATOR. longitudinis penduli, cujus ſingulæ oſcillationes ſemiſcru-
11Secundi
HOROLO-
GII DE-
SCRIPTIO.
pulum ſecundum impenderent.
Ex parabolæ autem latere
recto, pendet magnitudo lateris recti paraboloidis A B;
quippe quod illius {27/16} continet: atque item longitudo A E,
quæ lateris recti parabolæ dimidium eſt.
Si vero ſecunda
ſcrupula unoquoque circuitu expleri deſideremus, quadru-
pla priorum accipienda ſunt, tum latera recta, tum linea
A E.
Porro, etſi filum B G F veluti unicum ac ſimplex hacte-
nus deſignavimus, ſciendum tamen longe præſtare ut parte
ſuperiori duplex ſit, ac F versùs in angulum coëat, 20 vel
30 partium.
In quem finem & laminæ A B latitudo ad B
tanta eſſe debet, quanta iſti filorum divaricationi ſufficit,
vel &
ipſa bifida facienda. Hoc pacto enim motus circularis
ponderis F, abſque alio ullo adminiculo, continuatur, ac filum
utrumque ſibi annexum in rectum extendit;
quod non face-
ret, ſi unico tantum filo teneretur.
Ubi tamen vim illam ab
horologii rotis, vel pondere vel alia potentia motis, ad con-
tinuationem hujus motus circularis requiri ſciendum.
Quæ
nempe vis per tympanidium K ad axem K H pervenit, ac
minimo niſu, motum ſphæræ F ſemel inditum, conſervat.
Hoc autem quo facilius poſſit, liberrimam axis K H re-
volutionem eſſe oportet.
Quod nulla ratione melius perfici
compertum, quam ſi, parte ſui ima, durato chalybe con-
ſtet, ſuppoſitamque habeat adamantis ſuperficiem planam;
cujus minima quævis particula hic ſufficit, ſubter laminam
perforatam collocanda.
Cæterum in locum fili B G F, qua parte curvæ A B appli-
cari debet, catenulam tenuem ex auro, aliove metallo, adhi-
bere licebit, quo melius invariata ſervetur longitudo.
Atque
hoc in priore quoque horologio, ubi pendulum inter cycloi-
des ſuſpenſum eſt, experti ſumus.
Sed ibi flexus catenulæ
continuus, attritu annulorum, perexiguo licet, non parum
impedit liberam penduli agitationem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index