Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (67) of 760 > >|
28967LIBER II. eſſicere. Aliam autẽ huic contrariã terrã conſiciunt, quam
terrã aduerſam uocãt:
non ad ea quæ uidẽtur rationes, cau-
ſasq́;
quærẽtes, ſed ad quaſdã ſuas rationes, opinionesúe ea,
quæ uidẽtur trahẽtes, atq;
ornare conãtes. Cõpluribus etiã
alijs nõ ex his, quæ apparẽt, ſed exrationibus potius ſumen
tibus fidẽ, locũ reddere terræ medium nõ oportere uideri po
teſt:
præstabilißimũ enim corpus, locũ occupare præstabi-
lißimum oportere putant:
atq; ignẽ quidẽ præstabiliorem
terra:
ſinẽ autẽ medijs ipſis præstabilißimũ eſſe. Quare ex
his ratiocinantes, nõ ipſam in medio ſphæræ iacere, ſed po-
tius ignẽ putant.
Præterea Pythagorici, & quia maximè cõ
ſeruari oportet id, quod eſt maximè præcipuũ uniuerſi, me-
dium uerò eſt tale, ideo eſſe ignẽ, qui locũ hunc occupat, cu
ſtodiã Iouis appellant.
Quaſi mediũ ſimpliciter diceretur,
&
medium magnitudinis & rei medium eſſet, atq; naturæ.
Enimuerò ut in animalibus nõ idẽ eſt animalis, atq; corpo-
ris mediũ, ſic eſt magis &
circaipſum totũ cœlũ existimã-
dum.
Igitur propter hãc cauſam nõ oportet ipſos circa uni-
uerſum turbari, neq;
custodiã ad centrũ adducere, ſed illud
quærere, medium ipſum quale quid eſt, &
ubi eſt aptũ eſſe,
illud enim medium principium eſt, ac pretioſum:
medium
uerò loci ſimile eſt magis extremo, quàm principio:
mediũ
enim terminatur:
terminus autem eſt ipſe finis. Pretio ſius
autem eſt id quod continet:
& finis, quàm id quod finitur:
hoc enim materies, illud ſubstantia constitutionis eſt.
De lo
co igitur terræ hanc habent quidam opinionẽ, ſimiliter &

de quiete motuúe:
non enim eodem modo omnes existimant,
ſed qui in medio ipſam non eſſe putant, circa medium mo-
ueri dicunt:
atq; non ſolùm banc, ſed etiam aduerſam terrã,
uti prius eſt dictũ.
Quibuſdam etiam & plura talia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index