Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 355 > >|
1
ADDITAMENTVM.
DE NATVRA SCIENTIARVM
MATHEMATICARVM.
Qvoniam in hoc Opere multa ad Mathematicarum natu­
ram ſpectantia ſparſim dicta ſunt, non ab re, neque ingratum
Lectori fore duxi, ea quodammodo huc in vnum congerere,
quæ ad earum naturam ritè percipiendam neceſſaria eſſe vi­
derentur.
præſertim cùm recentiorum quamplurimi, qui eas
læuiter nimis attigerunt, hac de re, veluti cæci de colore, plu­
ribus ad internam tamen earum naturam minimè ſpectantibus, garrire ge­
ſtiant.
Vt autem tractatio euadat planior, eam ſic commodè partiemur, vt
Primo, De materia, ſeu ſubiecto harum diſciplinarum agamus.
2. De medio Demonſtrationum Geometricarum, ſeu, vtrum ſint De­
monſtrationes potiſſimæ.
3. De præſtantia ſcientiæ, quam nobis pariunt.
4. Aliquot calumniarum dilutio.
5. De Mathematicis medijs.
Deſubiecto Geometræ, & Arithmeticæ, quod ſolet dici
Materia intelligibilis.
Cap. 1.
Primò, agemus de puris Mathematicis Geometria, & Arithmetica,
quarum eſt diuerſa ratio à medijs, Aſtronomia, ſcilicet Perſpecti­
ua, Mechanica, & Muſica.
Quantitas igitur abſtracta à materia
ſenſibili dupliciter conſiderari ſolet.
conſideratur enim à Phyſico,
& Mathematico ſecundum ſe, ideſt, abſolutè, quatenus Quantitas eſt; ſiue
terminata ſit, ſiue non; qua ratione affectiones ipſius ſunt, diuiſibilitas, lo­
cabilitas, figurabilitas, &c.
à Geometra verò, & Arithmetico conſidera­
tur non abſolutè, ſed quatenus eſt terminata, vt ſunt in quantitate continua
lineæ finitæ rectæ, aut curuæ, vt ſunt ſuperficies terminatæ, ex quibus variæ
fiunt figuræ, vt circulus, triangulum, &c.
vt tandem ſunt ſolida item termi­
nata, ex quibus variæ exiſtunt ſpecies ſolidarum figurarum, veluti, pyramis,
cubus, conus, cylindrus, &c.
quæ ad Geometram pertinent. Quæ omnia in
quantitate etiam diſcreta, ſeu in numeris proportionaliter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index