Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1aquarum, quàm in coniunctione eius cum ſole, quia tamen in
coniunctione eius cum ſole, ſol, & luna ſunt unici ſimul, & eo­
rum uirtutes: ideo fiunt etiam crementa, & decrementa a­
quarum magna, quia ambæ uirtutes, ſcilicet ſolis, & lunæ
ſunt unicæ ſimul, ſed maiora fiunt in oppoſitione, quàm in
coniunctione propter cauſam dictam.
Luna exiſtente in quadraturis eius cum ſole aqua maris nul­
lum habet determinatum tempus acceſſionis, uel receſſionis,
ſeu crementi, aut decrementi: & tunc fiunt minimi curſus a­
quarum, & minima crementa, & decrementa: & talis motus
aquæ maris eſt dictus à Venetis, De fele.
& tunc aqua maris
nullum habet terminatum principium acceſſionis, uel receſ­
ſionis, ſeu crementi, aut decrementi, ſed diuerſimode, & in­
ordinate mouetur: aliquando enim accedit, aliquando rece­
dit.
huius autem uarietatis cauſa eſt, quia ſol, & luna ubicun
que fuerint in mouendo aquam ſibi inuicem æqualiter, uel
quaſi æqualiter contradicunt in quocunque puncto fuerint:
in quocunque enim puncto fuerit ſol, luna erit in puncto uir­
tutis oppoſitæ, & contrariæ loco ſolis, uel prope.
Cum autem luna erit extra quatuor loca dicta tunc aqua ma­
ris incipiet accedere, uel recedere: quando ſol, & luna erunt
in punctis æqualibus uirtutis quartarum contrariæ operatio­
nis, erunt etiam curſus aquarum tanto maiores, quanto luna
fuerit propinquior coniunctioni eius cum ſole, uel oppoſitio­
ni: & tanto minores, quanto luna fuerit propinquior qua­
draturis: ſimiliter etiam erunt incrementa, & decrementa
tanto maiora.
ſi enim luna erit inter coniunctionem eius cum
ſole, & quadraturam primam, tunc luna ad motum primi
mobilis ſequitur ſolem in ortu ſuo, & tunc erit principium ac­
ceſſionis diurnæ aquæ maris de die.
poſt ortum ſolis circa ho
ram tertiam, uel ante, quando ſcilicet ſol erit tantum ſupra o­
rizontem ex parte orientis in quarta diurna fluxus, quantum
luna ſub orizonte ex eadem parte orientis in quarta nocturna
refluxus, eo quia tunc ſol, & luna erunt æquipotentes, quia
erunt in punctis æqualis uirtutis in quartis contrariæ opera­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index