Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 248 > >|
1eſt BF; hinc phænomena illa, ſen potiùs generalia pronuntiata clariſſimè
explicantur, ſcilicet Planetæ oppoſiti in eodem limite majorem eſſe Lati­
tudinem, quàm conjuncti; item Planetæ oppoſiti in limite Auſtrino, La­
titudinem majorem eſſe quàm in Boreali; vides, quàm clarè & perſpicuè
in mea hypotheſi hæc explicentur.
Antim. Fateor, hæc non ſine plauſu ab hominibus excepta fuiſſe; ſed
re penitiùs conſiderata, ſummæ difficultates etiamnum reſtant, quibus
ſuperandis tuæ hypotheſeos aſſertores fruſtrà omninò deſudârunt, immò
nequidem inter ſe conveniunt, ſi rectè memini, in definienda huiuſmo­
di Planetarum latitudine, excentricorum inclinatione, Nodorum, &
Apogæi motu, limitum libratione; atque adeò vltro fatentur, adhuc opus
eſſe novis Obſervationibus, ad rem hanc meliùs ſtatuendam.
In mea
hypotheſi res ſatis expeditè explicatur, per ſecundam illam inclinationem
à Tropicis ad Æquatorem, & viciſſim, juxtà rationem motus accelerati
& retardati; cùm autem Mars modò citiùs, modò tardiùs orbem ſuum
decurrat, quàm Stellæ ſuum, ſemper verò citiùs quàm Sol, niſi fortè
Mars ſit in Apogæo, & Sol in Perigæo, & cùm motus ſecundæ inclina­
tionis tardiùs fiat in Marte quàm in Sole; cùm demùm Mars ab Æqua­
tore declinare poſſit versùs Boream & Auſtrum, gradib.
circiter 25. ex
his ſequitur, latitudo Martis, eaque varia, cùm aliquando relinquat
Eclipticam versùs Boream, vbi diſcedit à Nodo, in Signis deſcendenti­
bus, in aſcendentibus verò, versùs Auſtrum; variatur etiam Latitudo ex
varia diſtantia Martis.
Cæterùm vnum obſerves velim, optime Augu­
ſtine, nullum mortalium hactenùs ad iuſtos calculos minorum Planeta­
rum, immò nec fortè Lunæ latitudinem reduxiſſe; præſertim Martis, vt
vel ipſe Keplerus vltrò fatetur, qui vult, hæc latere in pandectis
æternitatis; hinc tot excentrici, epicycli, circelli, deviationes, incli­
nationes, reflexiones, librationes, centra diverſa, excentricitates; ne­
que adhuc Martem Aſtronomi tot tamque variis & multiplicatis retibus
comprehendere potuerunt; vtor igitur, ad calculos, qualibet hypotheſi,
vt Aſtrologus; vt Philoſophus eam dumtaxat admitto, quæ cum princi­
piis Phyſicis conſentit; calculi verò difficultas ex eo provenit, quod ſint
ferè innumeræ combinationes Apogæorum Solis & Martis; Nodorum item,
qui versùs Ortum in conſequentia promoveri videntur; nempè ex diver­
ſo Nodorum & Apogæorum loco ac ſitu, diverſa Latitudinis mutatio ne­
ceſſariò ſequitur.
Hæc in Saturno & Iove etiam locum habent; atque
adeò, ni fallor, ex dictis habes, in mea hypotheſi, trium ſuperiorum
Planetarum paſſiones haud difficulter explicari, idque per principia Phy­
ſica, quæ ex doctrina moruum ſupponimus: quare ſi me audis, ac tibi
putas à me factum eſſe ſatis, exprome alia argumenta, ſi quæ ſuppetunt
pro tua hypotheſi.
Auguſtin. Veneris & Mercurij Conjunctiones in Copernicana hypo­
theſi, ea claritudine explicantur, qua neſcio, an major excogitari poſſit,
itémque Apogæa & Perigæa, tum etiam aliorum Planetarum ſuperiorum,
ſed jam prævideo, quid pro tua hypotheſi de hoc argumento dicturus ſis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index