Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1Quod si forte alia credunt ratione potesse
Ignis in coetu stingui mutareque corpus;
Scilicet ex nulla facere id si parte reporcent;
Occidet ad nihilum nimirum funditus ardor
Omnis & ex nihilo fient quaecumque ereantur.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.

Proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes;
De nihiloque renata vigescat copia rerum.

Nunc igitur, quoniam certissima corpora quaedam
Sunt, quae conservant naturam semper eandem;
Quorum abitu aut aditu, mutatoque ordine, mutant
Naturam res, & convertunt corpora sese:
Scire licet non esse haec ignea corpora rerum.

Nihil referret enim quaedam decedere, abire,
Atque alia adtribui, mutarique ordine quaedam;
Si tamen ardoris naturam cuncta tenerent:
Ignis enim foret omnimodis, quodcumque crearet.

Verum, ut opinor, ita est: sunt quaedam corpora, quorum
Concursus, motus, ordo, positura figurae
Efficiunt ignis; mutatoque ordine mutant
Naturam; neque sunt igni simulata; neque ullae
Praeterea reii, quae corpora mittere possit
Sensibus, & nostros adiectu tangere tactus.

Dicere porro ignem res omnis esse, neque ullam
Rem veram in numero rerum constare, nisi ignem,
Quod facit hic idem; perdelirum esse videtur.

Nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat:
Et labefactat eos, unde omnia credita pendent:
Unde hic cognitus est ipsi, quem nominat ignem.

Credit enim sensus ignem cognoscere vere:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index