Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
51 21
52 22
53 23
54 24
55 25
56 26
57 27
58 28
59 29
60 30
61 31
62 32
63 33
64 34
65 35
66 36
67 37
68 38
69 39
70 40
71 41
72 42
73 43
74 44
75 45
76 46
77 47
78 48
79 49
80 50
< >
page |< < (1.) of 450 > >|
291. 7[Figure 7]
QVandoqvidem Mathematica-
rum
diſciplinarum ſtadium ſcribendo ingreſſi,
nonnullam
eius partem, fauente Deo, percurri-
mus
:
Geometriæ practicæ tractatio omittenda
non
fuit, vt niſi metam tangere licuerit, ab illa cer-
quam minimè diſtemus.
Ætatem ſenectute
grauem
allicit operis iucunditas, laborem leuat
varietas
, amicorum preces tantum non cogunt, quò mea ferebar
ſponte
, ſumma cumfeſtinatione properare.
Et verò, cum perpetua
multorum
annorum experientia compererim, admodum paucos eſ-
ſe
, qui non in Mathematicis exerceantur eo conſilio, vt quæ didicerint,
ad
aliquem vſum trahant:
in hoc quicquid eſt laboris veniebam ala-
cer
, vt qui fructus è Mathematicis percipi poſſint ad humanæ vitæ
commoda
, non inani venditatione, ſed re ipſa conſtaret.
Etenim dum
certa
ratio traditur, qua camporum longitudines, altitudines mon-
tium
, vallium depreſſiones, locorum omnium inæqualitates inter ſe,
&
interualla deprehendere metiendo debeamus: cuilibet liquet, vt
arbitror
, quantum commodi, vtilitatiſque ſubſtructioni ædificiorum,
cultui
agrorum, armorum tractationi, contemplationi ſiderum, aliiſ-
que
artibus, &
diſciplinis ex horum cognitione manare poſſit. Hæc e-
nim
vna Mathematicarum rerum ſcientiæ pars, ſicut ab artificibus ob
ſui
neceſſitatem auidè ſemper eſt arrepta:
ita ob inſignes vtilitates,
quas
in retota militari ſuppeditat, in maximorum Principum, Regum-
que
aulis omni tempeſtate verſata eſt.
Quamobrem & multos, & eru-
ditos
viros habuit, qui partes illius omnes accurata, &
diligenti ſcri-
ptione
perſecuti ſunt:
Inter quos, vt Leonhardus Piſanus, Frater Lucas
Pacciolus
, Nicolaus Tartalea, Orontius, Cardanus, aliique præcipuas
obtinuerunt
:
ita eximia in cæteris laude floruerunt. Primas tamẽ adiu-
dicarim
10.
Antonio Magino præſtanti Mathematico; qui tam etſi tantũ
lin
earum dimenſiones docuit, ea tamen copia, doctrina, perſpicacita-
te
cuncta tradidit, vt locum non modo iis, qui ante ſcripſerunt, ſed
ſpem
poſteris æqualis gloriæ, ne dum maioris, ademiſſe videatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index