Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1portionem quam habet cum mouente, in tanta propinquita­
te vel diſtantia; ac perſæpe fundatur in ipſa figura quantitatis
mobilis aut mouendæ.
Ergo ratio formalis ſub qua Mecha­
nica facultas circa proprium ſubiectum verſatur, eandem eſ­
ſentialiter rationem ſubiecti Geometriæ participat.
Quod autem Mechanica facultas vtatur principijs. proba­
tis in Geometria, palam oſtendunt ipſæ demonſtrationes me­
chanicæ, quæ ferè omnes immediatè nituntur propoſitioni­
bus, ac theorematibus demonſtratis in illa, deinde reſoluun­
tur in eadem principia geometrica; ſiquidem præcipuè fundan­
tur in proprietatibus, ac paſſionibus circuli quæ ſanè demon­
ſtrantur principijs geometricis, vt pręſertim patet ex tertio ac
ſexto elementorum Euclidis.
Rurſus principia Mechanica, quæ
traduntur ab Archimede, alijsque Mechanicis, vel ſunt omninò
geometrica, vel ſumuntur ex geometricis.
Vt grauia æqua­
lia ex æqualibus diſtantijs æquè ponderare: Aequalia verò
grauia ex inæqualibus diſtantijs, non æquè ponderare, ſed
præponderare ad graue ex maiori diſtantia.
Et æqualibus ſi­
milibusque, figuris planis inter ſe coaptatis, centra quoque
grauitatum inter ſe coaptari oportere.
Et ſimilia vt vi­
dere eſt apud ipſum Archimedem, Pappum, & alios
Auctores.
Ad primum igitur argumentum in contrarium Reſponde­
tur, ſubiectum Mechanicæ facultatis eſſe quidem phyſicum
in genere entis, non tamen in genere ſcibilis, nempe ſub ra­
tione qua de illo agitur in hac ſcientia.
Quare licet ſubiectum
materiale huius facultatis, quod eſt graue, & leue, ſeu quan­
titas ponderis cuiuſque corporis mobilis ſecundum locum,
connotet paſſionem quamdam corporis naturalis, quod con
ſtituitur ſubiectum adæquatum Phyſicæ; cum tamen non con­
ſideretur
hic per habitudinem ad illud, pertinere non poteſt
ad ſcientiam phyſicam; ſicut nec ipſa quantitas, quæ conſti­
tuitur ſubiectum adæquatum totius facultatis mathematicæ,
quamuis in ſe ſit affectio corporis naturalis, & paſſio ſubſtan­
tiæ corporeæ, de illaque abundè etiam tractetur in Phyſica.
Idemque exemplificari poteſt in Muſica & Perſpectiua, quarum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index