Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29 (1.)
30
30 (2)
< >
page |< < (1.) of 450 > >|
291. 7[Figure 7]
PRÆFATIO.
QVandoqvidem Mathematica-
rum diſciplinarum ſtadium ſcribendo ingreſſi,
nonnullam eius partem, fauente Deo, percurri-
mus:
Geometriæ practicæ tractatio omittenda
non fuit, vt niſi metam tangere licuerit, ab illa cer-
tè quam minimè diſtemus.
Ætatem ſenectute
grauem allicit operis iucunditas, laborem leuat
varietas, amicorum preces tantum non cogunt, quò mea ferebar
ſponte, ſumma cumfeſtinatione properare.
Et verò, cum perpetua
multorum annorum experientia compererim, admodum paucos eſ-
ſe, qui non in Mathematicis exerceantur eo conſilio, vt quæ didicerint,
ad aliquem vſum trahant:
in hoc quicquid eſt laboris veniebam ala-
cer, vt qui fructus è Mathematicis percipi poſſint ad humanæ vitæ
commoda, non inani venditatione, ſed re ipſa conſtaret.
Etenim dum
certa ratio traditur, qua camporum longitudines, altitudines mon-
tium, vallium depreſſiones, locorum omnium inæqualitates inter ſe,
&
interualla deprehendere metiendo debeamus: cuilibet liquet, vt
arbitror, quantum commodi, vtilitatiſque ſubſtructioni ædificiorum,
cultui agrorum, armorum tractationi, contemplationi ſiderum, aliiſ-
que artibus, &
diſciplinis ex horum cognitione manare poſſit. Hæc e-
nim vna Mathematicarum rerum ſcientiæ pars, ſicut ab artificibus ob
ſui neceſſitatem auidè ſemper eſt arrepta:
ita ob inſignes vtilitates,
quas in retota militari ſuppeditat, in maximorum Principum, Regum-
que aulis omni tempeſtate verſata eſt.
Quamobrem & multos, & eru-
ditos viros habuit, qui partes illius omnes accurata, &
diligenti ſcri-
ptione perſecuti ſunt:
Inter quos, vt Leonhardus Piſanus, Frater Lucas
Pacciolus, Nicolaus Tartalea, Orontius, Cardanus, aliique præcipuas
obtinuerunt:
ita eximia in cæteris laude floruerunt. Primas tamẽ adiu-
dicarim 10.
Antonio Magino præſtanti Mathematico; qui tam etſi tantũ
lin earum dimenſiones docuit, ea tamen copia, doctrina, perſpicacita-
te cuncta tradidit, vt locum non modo iis, qui ante ſcripſerunt, ſed
ſpem poſteris æqualis gloriæ, ne dum maioris, ademiſſe videatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index