Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (276) of 795 > >|
290276PRÆFATIO. non confido quemquam dari adeo imperitum, qui eos extemplo
juxta artificioſiſſimos conflare non poterit:
primum enim ſollicitus
quære tubos vitreos in officina vitraria ductos, accurate cylindri-
cos, quorum interna cavitas perfecte cylindrica eſt, nam niſi ejuſ-
modi electi fuerint, nunquam tubos capillares perfecte cylindricos,
quales tamen pro experimentis accuratis deſiderantur, compones:
perinde eſt fere cujuſnam fuerint diametri, nam ab una uſque ad ſex
plureſve lineas craſſities conducunt:
Tum cape Lampadem encau-
ſti inſtructam 100 pluribusve filis cotoneis, perpendiculariter ere-
ctis, atque in duos cumulos denſos congeſtis, in quorum medio
hiulcus maneat unius vel ſesqui linearum, quemadmodum conſpici
poteſt in Tab.
2. fig. 8. infuſo oleo, excitataque flamma tubum inflato-
rium tene eregione medii hiulci, ut ventum per eum pellas, flamma
condenſabitur, horizontali directione acta;
in hujus medio, ubi
fervor maximus regnat, tubum tene, ipſum perpetuo circumver-
tendo, ut æquabiliter calefiat, donec bene rubeat, ductilisque eva-
ſerit, tum ex flamma exemtum extrahe recta, ſponte tubum an-
guſtum formabis;
ſi cum impetu celeriterque extraxeris, acquires
anguſtiſſimum;
ſi tardius, latiorem: ad anguſtiſſimos conflandos, ca-
piantur tubi minoris diametri, &
bene in igne candefiant antequam
extrahantur, tum &
anguſtiſſimos & plurimos pedes longos habe-
bis;
ſolent omnes hi eſſe conici, in medio anguſtiores, latiores ad
utrumque finem, ideo pro experimentis partes mediæ exſcindendæ
ex longiſſimis ſunt, quæ ſatis bene cylindricæ erunt.
2. Quia omne vitrum non æque magnam attrahendi vim habet,
etiam phænomenorum datur differentia;
ne quis igitur experimen-
ta noſtra imitatus, aliumque effectum paulo diverſum obſervans,
illico erroris nos arguat, ſi enim alterius indolis vitrum elegerit,
etiam diverſos a ſuis prioribus animadvertet effectus;
haud aliter ac
Magnetes debilioris aut præſtantioris virtutis cum Ferro plus mi-
nuſve virium communicant, Verſoriumque magis minuſve infra
horizontem deprimunt, atque variâ tempeſtate diverſas exhibent
operationes, uti ſæpe monui in Diſſertatione de Magnete.
3. Menſura in hoc Capite uſus fui Rhenolandica, in qua pes
dividitur in 12 pollices:
pollex in 12 lineas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index