Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
< >
page |< < (278) of 445 > >|
290278IO. BAPT. BENED. hæc omnia interualla ſeruari, ideo ad te mitto ſeptem hic ſubſcripta exempla, in
quorum primo, & ſecundo, inter dieſim, et .b. in ſuperiori, agnoſces interuallum mi
nimi ſemitonij, & ſi ibi ſit dieſis, tanquam terminus ad quem, et .b. tanquam termi-
nus à quo:
quod autem inter dieſim et .b. ſit ſemitonium minimum, facilè agnoſces
ſi ſubtraxeris decimam minorem à maiori, quam facit ſuperius cum inferiori, ideſt cum baſſu.
Qua quidem modulatione tu etiam vſus es in cantilena illa, quæ Galica lingua
incipit.
Hellas comment. Eadem, ego quoque in meis cantilenis latino ſermo-
ne compoſitis, quæ Moreta vocantur aliquando vſus ſum.
Sed in tertio exemplo inuenies ſemitonium maius, neceſſariò genitum in ſupe-
riori, ſi ſextam maiorem cum baſſu eſſicere volueris, quia tenor, à ditono cum
ſuperiori ad diapentem, & ad vniſonum cum baſſu procedit, vbi quieſcit, progre-
diendo poſtea baſſus ad ſemiditonum cum tenore,
tunc ſi à proportione huius ſep-
timæ, quæ eſt vt .9. ad .5. hoc eſt ſuperquadripartiensquintas demptum fuerit hexa-
chordum maius, ſeu ſexta maior, quæ eſt vt .5. ad .3. remanebit proportio .27. ad .25.
quæ maior eſt quam .32. ad .30.
In quarto exemplo habebis ſemitonium minus in ſuperiori, quod quidem remanet
ex ſubtractione ditoni conſonantis ab diateſſaron compręhenſa à ſuperiori cum tenore.
In quinto exemplo videbis tonum minorem, & tonum maiorem ſucceſſiuè vnum
poſt alium in tenore, detrahendo primo ſemiditonum à diateſſaron, quod ſuperius fa-
cit cum tenore, vel detrahendo diapente ab hexachordo maiori, quod facit tenor
cum baſſu, vnde remanet tonus minor ſeſquinonus, detrahendo poſtea diateſſaron
à diapente, quod ſuperius facit cum tenore, remanebit tonus maior ſeſquioctauus.
In ſexto exemplo deinde videbis tenorem aſcendere per duos tonos minores ſuc
ceſſiuè vnum poſt alium in tenore, ſi demp ſeris ſemiditonum à diateſſaron cum ſuperiori.
In .7. exemplo demum videbis ſuperiorem aſcendere per duos tonos maiores ſucceſ-
ſiuè vnum poſt alium, ſi dempſeris diateſſaron à diapente, quod facittenor cum ſuperiori.
316[Figure 316]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index