Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (278) of 672 > >|
290278Diſſertatio Nona. cylindrus; camque ſcaphij latera ambirent flammam, atque hæc
ſuo calore hinc &
hinc plus ceræ liquaret, quàm poſſet exile el-
lychnium ſoluere in flammam, ſenſim liquata cera excreſcens
in ſcaphio, maximam ellychnij partem demerſam circumqua-
que obſidebat, atque imbuebat ſuo humore, nec erat igniculis
facultas ſe agitandi;
propterea flamma ita minuebatur, vt demum
periret.
Dand. Vno verbo, quoties igniculorum agitatio impeditur,
ignis extinguitur:
id quod non ſemper frigori tribuendum, quam-
uis hoc vim habeat conſtringendi, ac motum impediendi:
pro-
pterea non aſſentior Flauiano apud Macrobium lib.
7. Saturnalio-
rum dicenti, *Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum eſt?
So-*
*lum enim hoc ex omnibus humoribus cr eſcentem flammam vio-*
*lenter extinguit, dum per frigus ſuum calorem vincit elementi.
*
Aceto ſiquidem flammam extingui validiùs, quàm aquâ, ad-
mitto, &
ad vſum comprimendi incendij ſeruatum ab Antiquis
acetum, manifeſtum eſt ex ff.
de penu legata l. qui penum. vbi Vl-
pianus ait, *Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, niſi extin-*
*guendi ignis cauſà fuerit paratum:
tunc enim eſui, potuique non fuit. *
Non tamen continuò frigidum eſſe acetum permitto.
Scio pluri-
mos ex vino Spiritus euanuiſſe cum aceſceret, non tamen omni-
bus particulis inflammabilibus acetum caret, cum ex eo elici poſ-
ſit liquor æquè flagrans atque Spiritus vini;
ſi videlicet ex plum-
bo in calcem excocto extrahatur Sal ope aceti deſtillati:
quia enim
particulæ ſalinæ aceti vniuntur ſali ipſius plumbi, Spiritus vino-
ſi à Salium captiuitate liberantur;
ideoque ſi extractus plumbi Sal
in Retortâ vrgeatur igne, Spiritus vinoſus propellitur in Recipiens,
qui conflagrabit, ſicuti Spiritus è vino eductus.
Quare ex ipſius
aceti natura, non ex eius frigidâ qualitate petenda eſt vis compe-
ſcendi flammam;
quia videlicet auolantibus ex vino Spiritibus
atque Sulphureis particulis non paucis, particulæ Salinę præualen-
tes confluxerunt, &
exaltatæ ſunt in aceto: hoc autem corpori
ignito affuſum, in quo ſulphureæ particulæ agitantur, eatenus
flammam comprimit, quatenus aceti ſalinæ particulæ ſulphureis
ligni ardentis particulis commiſcentur, &
vniuntur, earumque mo-
tum retardantes efficiunt, ne confertim erumpant, adeoque extin-
guitur flamma.
Eadem planè eſt ratio, cur acetum ſiue intus ſuſce-
ptum, ſiue extrinſecùs adhibitum refrigerare dicatur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index