Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 291 > >|
1eſſe ordo ille ſecundus: ſed nos loquimur de primo. Et ideò anima
noſtra ob materiæ coniunctionem appetit ordinem, & lætatur in
eo ut inueniat finem in rebus, uelut in multis proprietatibus nume
rorum eſt manifeſtum.
Potentia enim eſt cauſa imaginandi infini­
tum, quia ſemper ultra aliquid eſſe poſſe putamus, eſt igitur poten­
tia actus imperfectus.
Anima ergo noſtra conuerſa eſt à Deo, res
poſt ſe in quibus inuenit potentia imperfectionem ἀταξιαν pericu­
lum & infinitum ad deſperationem tandem, quod quilibet uidere
poterit, qui ſe à diuinis auerterit: quantò enim plura habet, plura
deſunt.
Multiplicentur filij, opes, honores, nil niſi laborem & anxie­
tatem aucta inuenies.
Quomodo autem quod infinitum non eſt,
infinitam faciat potentiam?
uides in repræſentatione Solis quę infi
nita eſſet, ſi cœlum eſſet infinitum.
Dubitatione autem dignum eſ­
ſet, an ſi cœlum infinitum eſſet ubique Sol illuminaret: ſeu quia quæ­
ſitum nullum ſit, uiſit de eo quod non eſt, nihil autem non eſſe po­
teſt, aut quod non poſſet, quoniam uirtus corporea eſt.
Corporeo
autem omni finem ad eſſe neceſſe eſt.
Hanc nouitatem ergo alij tri­
pudium, alij muſicam & ſonum cœleſtem interpretati ſunt.
Co^{m}.
Manifeſtum eſt igitur ſubſtantiam incorporei mundi, eſſe in

quadam mutatione perpetua ordinis, & ſine motu, tempore & lo­
co: unde amor & uoluptas mutua, & totum unum, ſicut anima cum
cognoſcit Deum, & cum cognoſcit cœlum deſcendit, & fit alia or­
dine.
Et hæc beatitudo in mundo illo eſt tanta, ut in com­
parabilis ſit noſtræ, quæ eſt umbra eius, etiam
quando eſt & pura, etiam ſi eſſet per­
petua.
Igitur hic finis no­
ſter Diuinę naturæ
& libri.
Cor^{m}.
LIBRI DE PROPORTIONI­
BVS FINIS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index