Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 403 > >|
1ferret? cui inter pauciſſimos, rariſſimo exem­
plo, contigit à Concilio Pontificia dignita­
te exui.
Demum illud erit commodi mor­
talibus talia recitanti, vt qui non probant,
tuti ſint ab horum ſcelere: ſciantque quæ
admitti oporteat, quæque vitari.
Multi enim
adeò timidi & ſuperſtitioſi euadunt, vt dum
vitare ſtudent, quæ vitanda non ſunt, fuga
vana ſuperſtitionis ſuperſtitioſi fiunt.
Super­
ſtitio enim fit non ſolùm quum facimus quæ
non ſunt facienda, ſed etiam quum quæ vi­
tanda non ſunt vitamus.
Olim magis vi­
guerunt hæ artes nondum nobis orto vero
Chriſti lumine: ſed quàm parum valerent,

oſtendit inuentor ipſe Zoroaſtes, regno ſi­
mul à Cyro Cambyſis, & vita ſpoliatus.
Re­
citat enim Pauſanias, vidiſſe ſe in oppidulo
Pioniæ Myſiæ iuxta Caycum, dum Pioni
(ex Herculis hic fuit deſcendentibus) oppi­
di conditori ſacrificarent, è ſedulchro Pionis
fumum exhalaſſe.
Quòd dolo factum fuit,
quid enim prohibet, ſub ara ſuppoſito cana­
li ad ſepulchrum tendente, atque in canalis
origine, bitumine ac ſtyrace, aut thure, reve
alia quàm quæ in altari adoletur, vel aqua­
rum exemplo, vel Heronis dum ſacrificio
ſpontè portas templi aperiri docet, fumum
erumpere è tumulo?
ſed & alia naturali ra­
tione abſque dolo conſtare potuit.
Vidit &
in Hypoëpis, Hierocæſareæque Lydiæ vr­

bibus, cinerem in ara non alij colori ſimi­
lem, qui quum barbaricis precibus effuſis
aridorum lignorum ſtrue ſuper condita,
flammam ſemper emitteret, lignáque ſu­
perimpoſita abſumeret.
Potuit & id multis
modis fieri: vel ſi ara caluerit, aut ſi inſ­
puerit, nonne calx aqua accenditur?
Et nos
lapidem infrà fabricare docebimus, qui hu­
mido quocunque accenditur.
Quid aliud ma­
ius argumentum quòd vis in cinere eſſet
potiùs quàm verbis, quàm color cineris à
cinere alienus?
cùm tot modis præſtigias has
facere liceat, non eſt quòd laborem.
Nam &
in cinere latêre potuit ignis, velut in fuligi­
ne ſolet, cùm exiguus eſt.
Non eiuſmodi eſt
quod recitat ille idem dicens: In Methonis

agro cùm Africus ventus vitium germina
excutere ſoleret, gallum alis albis duo al­
trinſecus tenentes diſcerpebant, cùm fru­
ſtóque circumcurrentes vites ex aduerſo
donec denuò coirent vnà-, ſepeliebant gal­
lum ventúſque ceſſabat.
Hic perſuaſio, pri­
mùm ad decipiendum multum poteſt, tum
magis ſi à religione foueatur.
Deinde vento­
rum in quibuſdam locis breues ſunt admo­
dum flatus, rariſſimè longi.
Potuit aliquid
forſan fides, quæ cum geniis ipſis coniuncta
eſt: aut res ipſa naturali aliqua abdita cau­
ſa, aut dæmon, qui cum aëreus ſit, nulli ma­
gis quàm aëri imperat.
Vnde tempeſtates,
dum adiurantur, exoriri ſolent.
Multa etiam
in his contingunt quaſi ſint, quæ non ſunt.

Illud admirabilius quod in Heraclea Elidis
Peloponeſi Prouincia equum æneum fuiſſe
narrat in loco cui nomen erat Quialten,
cauda præciſa, & alioquin haud formoſum,
quem alij equi inire conarentur, adeóque
peruicaci ſtudio, vt ob æris leuitatem dila­
bentibus repetito aſcenſu vngulæ frange­
rentur, donec fuſtibus abigerentur.
Hinnie­
bant velut reperta equa, & è multis ſtatuis
hanc vexabant, aliis intactis.
Obiiciat hic
nobis forſan illud poëticum.
Quicquid Græ­
cialmendax Mandat in hiſtoriis, me addu­
cere: vt (quorundam more) impleatur liber,
ſi non poteſt abſolui.
Sed ab hac labe Pau­
ſaniam immunem inuenio, non minus quàm
Italarum quenquem.
In his enim quæ vidit,
temporum noſtrorum obſeruatio hiſtoriam
comprobat.
Quid in Xenophonte, quid in
Thucy dide abſurdum?
Vitiauit Herodotus,
aliíque complures Græcam hiſtoriæ fidem:
ſed adulterina à legitimis nemo eſt, qui di­
gnoſcere non queat.
Arte igitur equum fa­
brefactum conſtat, eáque naturali, non dæ­
monum auxilio, quiſquis fuit opifex: ſeu im­
miſto, quod quidam volunt hippomane, ſeu
ſanguine menſtruo equæ, aut illius potius
ſemine, aliove philtro, quòd in furorem Ve­
neris equos agat, non admiror multum.
Il­
lud magis me detinet, quòd cùm æri fuſo hæc
immiſta ſint, non amiſerint vires, & exuſta
nidorem fumi non veneficij retinuerint.
Deinde, etiam ſi retinere potuiſſent, quomo­
do tamdiu & tot per annos?
Aut ſi non om­
ninò æri immiſta fuêre philtra, quomodo
non computruerint?
Veriſimile eſt, equo­
rum ſemen abditum viſceribus, immiſtúm­
que lachrymæ haud putredini obnoxiæ, fo­
raminibus quibuſdam relictis: aut etiam
prius excoctum, ne rancidum fieret, incitaſſe
equos, præſertim forma adiuuante.
Nam
equi obtuſa acie videndi, etiam pictis equis,
quandoque hinnierunt, quid mirum eſt à
ſtatua, & odore deceptos?
At æneam depre­
henderant, tunc iam concitato furore te­
nebantur, & vngula qua ſtatuam premunt
ſenſus omninò expers eſt, & odor cum for­
ma adhuc vrget.
Neque eſt quod de ſexu mi­
reris: equi enim odore non viſu ſexum diſtin­
guunt.
Placuit artifici, ſeu vt magis mirum
videretur, ſeu quod mores, vt Affranius, arte
proderet ſua, ſexum mutare: quandoquidem
ad opus ipſum, & præſtigias hoc nihil fa­
ceret.
Faciebat forſan non parum caudam
ſuſtuliſſe, vt odor magis concitaret equos.
Quid referam de his quos carminibus refe­
runt apud Sueuos glaciem concitatam repri­
mere?
Hæc maiora ſunt fide. Alij aſtris hæc
tribuunt.
Narrat Ioannes Leo, in cacumine

arcis Marrochi tria eſſe aurea poma ponde­
ris librarum 1350. quæ multi reges neceſſi­
tate compulſi dum auferre tentaſſent, ſemper
infœlicibus caſibus ſunt impediti.
Referunt
conflata fuiſſe pretio monilium, gemmarúm­
que vxoris regis Iacob Almanſoris, & ſyde­
rum concordi poteſtate, tum præcantationi­
bus munita aduerſus eos qui illa auferre de­
ſtinaſſent.
Quòd ſi ibi aurum eſt, non ſup­
poſitum clandeſtinè à Principibus metal­
lum aliud, conſtante ob vulgi metum fa­
ma, ad ea quæ de Hermionis monili ſu­
perius ſcripta ſunt, ratio transferenda erit.
Idem narrat in Feſſa, (vrbs eſt nobiliſſi­
ma Africæ, ſi Chairum excipias) figuris

quibuſdam in arena factis vates res ad
amuſſim prædicere, vt qui experiun­
tur ſtupeant.
Refert Matthiolus Medi­
dicus iuxta Romam Eremitam ſenem fuiſ­
ſe, ad quem multi veniebant eorum no-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index