Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1cum aqua ἰ̔οπίαι, ſeu, vt cum Cicerone dicam,
æquilil ritatem, neque graues erunt, vt ſubſidant, neque
leues, vt auolent.
XIII. Subinde ergo comparo cum immoto globo
Tellurem, cum circum-ductis Sidera; & dico, ſicut glo­
bus ille emoueri poteſt à loco, in quo eſt, & promoue­
ri verſus alium; ſic poſſe ipſam quoque Tellurem emo­
ueri à loco, in quo eſt, & promoueri verſus Lunam;
addoque, vt globus ille in quocumque alio aquæ loco
reponatur, in eo pari modo quieſcet, neque priorem
repetet: ſic & Tellurem, in quocumque loco conſtitu­
ta fuerit, in eo manſuram, nec priſtinum repetituram.
Et dicis tu quidem attolli, quod ego heic ſimpliciter
dico emoueri: ſed nimirùm, quia concipis infimum eſſe
in Mundo locum, & Terram ipſum occupare: cùm ſu­
perum tamen, & inferum comparatè ſolùm ad nos, &
reſpectu globi, quem inhabitamus, videatur eſſe acci­
piendum.
Ex hoc certè intelligo, tranſlatà Terrâ verſus
Lunam ad Antipodas exſiſtentem, nos non propterea
auolaturos in derelictum à Terra locum; vt neque
etiam Antipodas, tranſlatâ Terra verſus Lunam factam
nobis ad verticem: ſed & illos, & nos perinde in ea­
dem antiqua ſede verſaturos, tanquam ſimùl tranſlato
Terræ centro, reſpectu cuius, & comparatè ad ſitum
capitis, pedumque noſtrorum, cenſebimur ſemper aſ­
cendere, & deſcendere, ſiue locum ſurſum, deorſum­
que habere; non autem ſimpliciter reſpectu loci, in
quo Terra aut erit, aut fuerit, & qui ſeu centrum Mun­
di ſit, ſeu non ſit, nihil ad aſcenſum, aut deſcenſum
ſacit.
Prætereo autem nullum eſſe argumentum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index