Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1Reprehendendus est ergo Alexander, qui Aristotelem in­
dignum qui reprehendatur, reprehendendum eſt ratus.
Auicenna rebatur hanc Aristotelis demonſtrationem pec
care in materia: quippe quæ vel generatim concludit, omne
quod mouetur ab alio deſtincto moueri, vel particulariter: ſi
particulariter, ergo non omne, quod mouetur, ab alio diſtincto
mouente mouetur, sed aliquod tantum: ſi generaliter, ergo om­
nes propoſitiones, ex quibus concluſio naſcitur, futuræ ſunt vni­
uerſales: quoniam vniuerſalis concluſio non niſi ab vniuerſalibus
propoſitionibus gignitur: at non ſunt vniuerſales omnes propo­
ſitiones.
Ergo nec concluſio futura est vniuerſalis: minor pro­
batur, ait enim Ariſtoteles, parte altera quieſcente totum quie
ſcit, id quod probatur ex ſexto libro Phyſicorum: omne, quod
mouetur, eſt corpus continuum, & in omnes partes diuiduum, id
non est vniuerſaliter verum, quia cælum mouetur, quod tamen
est indiuiduum: ſi enim eſſet diuiduum, particeps eſſet diuiduæ
materiæ; quæ cum cauſa ſit interitus illius, in quo eſt, cælum inte­
ritui obnoxium eſſet, cui reclamat Peripatetica schola.
Vitio­
ſam ergo eſſe Ariſtotelis demonſtrationem ratus eſt Auicenna.
Auerroes, qui in Aristotelem erroris notam, nec leuissi­
mam illam quidem, ab alio quouis inuri non patitur, sed eun­
dem ab omni iniuria numquam non vindicat, ne in hac parte
ab eodem indefenſus relinquatur, hæc Auicennæ argumenta
explicare nititur, & ait.
Cælum non vna tantum ratione, sed
duabus, iisdemque diuerſis conſiderari poteſt: primo modo vt
cælum: ſecundo modo vt corpus: cælum vt cælum quieſcere non
poteſt, nec eſt diuiduum, sed cælum vt corpus quieſcere poteſt,
& est diuiduum, & cælo vt corpus eſt, cætera omnia aſcribun
tur, quæ corpori vt corpus eſt, dantur: eſt enim corpus quia cor
pus demenſionibus ſubiectum.
Ergo & cælum quia corpus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index