Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1præfiniti. que E. D.Et ſimili argumentatione patet Propoſitio,
ubi gravitas decreſcit in ratione quavis aſſignata diſtantiæ a centro,
ut & ubi Fluidum ſurſum rarius eſt, deorſum denſius. Q.E.D.
LIBER
SECUNDUS.
Corol.1. Igitur fundum non urgetur a toto fluidi incumbentis
pondere, ſed eam ſolummodo ponderis partem ſuſtinet quæ in
propoſitione deſcribitur; pondere reliquo a fluidi figura fornicata
ſuſtentato.
Corol.2. In æqualibus autem a centro diſtantiis eadem ſemper eſt
preſſionis quantitas, ſive ſuperficies preſſa ſit Horizonti parallela
vel perpendicularis vel obliqua; ſive fluidum, a ſuperficie preſſa ſur­
ſum continuatum, ſurgat perpendiculariter ſecundum lineam rectam,
vel ſerpit oblique per tortas cavitates & canales, eaſque regulares
vel maxime irregulares, amplas vel anguſtiſſimas.
Hiſce circum­
ſtantiis preſſionem nil mutari colligitur, applicando demonſtratio­
nem Theorematis hujus ad Caſus ſingulos Fluidorum.
Corol.3. Eadem Demonſtratione colligitur etiam (per Prop. XIX)
quod fluidi gravis partes nullum, ex preſſione ponderis incumben­
tis, acquirunt motum inter ſe, ſi modo excludatur motus qui ex
condenſatione oriatur.
Corol.4. Et propterea ſi aliud ejuſdem gravitatis ſpecificæ cor­
pus, quod ſit condenſationis expers, ſubmergatur in hoc fluido, id
ex preſſione ponderis incumbentis nullum acquiret motum: non
deſcendet, non aſcendet, non cogetur figuram ſuam mutare.
Si
ſphæricum eſt manebit ſphæricum, non obſtante preſſione; ſi qua­
dratum eſt manebit quadratum: idque ſive molle ſit, ſive fluidiſſi­
mum; ſive fluido libere innatet, ſive fundo incumbat.
Habet e­
nim fluidi pars quælibet interna rationem corporis ſubmerſi, & par
eſt ratio omnium ejuſdem magnitudinis, figuræ & gravitatis ſpeci­
ficæ ſubmerſorum corporum.
Si corpus ſubmerſum ſervato pon­
dere liqueſceret & indueret formam fluidi; hoc, ſi prius aſcende­
ret vel deſcenderet vel ex preſſione figuram novam indueret, etiam
nunc aſcenderet vel deſcenderet vel figuram novam induere coge­
retur: id adeo quia gravitas ejus cæteræque motuum cauſæ per­
manent.
Atqui, per Caſ. 5. Prop. XIX, jam quieſceret & figuram
retineret.
Ergo & prius.
Corol.5. Proinde corpus quod ſpecifice gravius eſt quam Flui­
dum ſibi contiguum ſubſidebit, & quod ſpecifice levius eſt aſcen­
det, motumque & figuræ mutationem conſequetur, quantum ex­
ceſſus ille vel defectus gravitatis efficere poſſit.
Namque exceſſus
ille vel deſectus rationem habet impulſus, quo corpus, alias in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index