Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
191
191 (179)
192
192 (180)
193
193 (181)
194
194 (182)
195
195 (183)
196
196 (184)
197
197 (185)
198
198 (186)
199
199 (187)
200
200 (188)
< >
page |< < (280) of 672 > >|
292280Diſſertatio Nona. gneus carbo, ſed hunc magis accendat follium flatus, illum ex-
tinguat;
quia ſcilicet flatus in raro carbone propellit igniculos cę-
teroqui erupturos, vt ſubeant alios atque alios carbonis poros;
at
in ſpiſſâ lapidis texturâ, igniculi in ſuperſicie agitati nequeunt
à flatu in interiores partes impelli, ſed potiùs exſufflantur.
Sic
apud Ariſtotelem lib.
de admir. audit. num. I I O. legimus. *Scyta-*
*rum Medorumque regio eſt, Thracia nomine, quam fluuius, cui*
*Ponti nomenclatura extat, inundare proditur, in quo lapides ar-*
*dentes deferuntur:
verùm ligneis carbonibus contrarium effectum*
*conſequuntur;
etenim follibus excitati quam citiſſimè extinguun-*
*tur, aquâ autem reſperſire fulgent, pulchriorique flammâ fla-*
*grant.
Cæterùm cum comburuntnr, flagitioſam grauemque olentiam*
*bitumini proximam efficiunt:
qua de re reptilia eâ in regione bis ar-*
*dentibus degere nequeunt.
*
*DISSERTATIO DECIMA.*
De Cineribus.
GRad. Poſt heſternam de Ignis extinctione diſſertationem, de
Cineribus diſputandum videretur, nam ex Ariſtotele lib.
4.
Meteor. ſumm. 3. cap. 2. *Combuſtibilia videntur eße, quæcunque cor-*
*porum in cinerem dißoluuntur.
*
Dand. Ita ſanè; ſed non viciſſim quęcunque comburuntur, in
cineres rediguntur;
vritur enim in fornace figulinâ ollæ incluſum
Cornu Cerui vſque ad albedinem, non tamen cinefactum, &
ca-
lens adhuc in conueniente liquore extinguitur, ac poſtea teritur.
In cinerem autem diſſoluitur id, quod comburitur, quando om-
nis humor, quo partes cohærebant, igne abſumitur;
ſiuè id
contingat, quia res nuda igni obijcitur, &
quicquid eſt volatile,
in auras elabitur, ſiuè quia materia in vaſe clauſo igneſcens com-
buritur, &
quædam volatiles particulæ cum fixis retinentur, &
figuntur.
Quamuis verò Calcinatio à Geber definiatur rei per
ignem pulueriſatio per priuationem humiditatis partes coniun-
gentis, videtur tamen Calx à Cinere diſtinguenda;
quæ enim
per ſe non ardent, &
duriorem habent compagem Lapideæ du-
ritiei ſimilem, cuiuſmodi ſunt teſte ouorum, &
conchyliorum,
coralia, lapides in animalibus nati, metalla, &
mineralia,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index