Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1loco coronices prominentes opere corynthio aut etiam ioni
co: et ſub corona colli inſtar expeditam habebit faſciam.
Subin
de quod in ſummis columnarum ſcapis adiungitur / torquem habebit
atque nextrulum.
Tota iſtæc ornamenta ſimul collecta fient ex
nona altitudinis pilæ.
Rurſus nona iſtæc pars in particulas
minutas diuidetur nouem: quarum ſupremas quinque dabis coro
næ: tris dabis faſciæ: unam uero dabis torqui et nextrulo.
In
flexa trabs hoc eſt arcus qui pro fronte uergitur craſſitudine
ſui capiet apertionis nihil plus duodecima: nihil minus de
cima.
Columnæ contra medias frontes pilarum appinguntur legitti
me atque expedite: ponenturque ſic / ut ſupremo ſcapo aequent
apertionis uerticem: longitudine aut ſui diſtendent quantum eſt ap
tionis
medianæ laxitas.
Sub columna ſubigetur baſis arulaque
et ſoccus: ſupraque columnam capitulum ſeu corynthium ſeu itali
cum: ſupraque id trabs faſcia et corona ionica aut corynthia.
Singula hæc ſuis aptiſque expedientur lineamentis: de quibus ſu
pra tranſegimus.
Supra columnationes iſtiuſmodi excreſcent
alæ nouiſſimi ſuperaſtructi parietis uſque addant opi etiam dimi
diam
eius quod eſt a baſi infima ad extremam lineam ſuæ coronæ.
Huius ſuperadiccti parietis altitudo in partes diuidetur unde
cim.
Ex his ſuprema dabitur puris coronis nulla aut faſcia
aut trabe ſubſtituta: et in imo pars una et dimidia dabitur ſocco:
qui quidem habebit ornamentum in uerſam undulam ex tertia ſuæ
altitudinis.
Statuæ in capitibus trabium quae ſeſe ex ope ad colum
nas
præhendendas porrigunt expedite locabuntur: habebuntque ſub pe
dibus arulam æque craſſam atque columna in imo est.
Statuarum aſtitu
do tota cum arula ex undecim iſtiuſmodi partibuſ parietis iſtius ca
piet.
viii. In ſuprema demum operis ſponda præſertim qua forum
ſpectet quadrigæ et maiores ſtatuæ et animantia et huiuſ
modi rerum ſimulacra diſponentur.
Eis ſubſtituetur pro ſoc
co ubi acquieſcant murulus triplo altus quam eſt operis proxi
ma et contigua ſub ſe corona.
Statuarum altitudo quæ ulti
mo et ſupremo iſto in loco apponentur priores quas columnis
impoſueram is ſtatuas excedent nihilo plus ſexta: nihil mi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index