Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1At cælum vt cælum, nec dimenſionibus, nec ortui, nec inte­
ritui ſubiicitur; perindeac Socrati, vt animal eſt, multa insunt,
quæ non inſunt ei, vt homo est, & Socrates: habet enim So­
crates vim ſentiendi, ratione, qua animal, non autem ratione,
qua homo: ita & cælum ratione, qua corpus non pauca habe
re videtur, quæ de eodem vt cælum nulla ratione dicuntur.
Vniuerſalis ergo Ariſtotelis demonstratio, ex vniuerſali­
bus propoſitionibus conflatur.
His hanc quæstionem abſoluimus, in qua diuertiſſe ab re
fortaſſe non fuit: vulgatum propter illorum errorem, qui hiſce
de rebus minus rectè ſenſerunt.
Si cui hæ noſtræ diſputatio­
nes, vltra quam ſatis eſt, processiſſe videantur, meminiſſe opor­
tet, diſputationem longam non eſſe, in qua, quam quam multa, ne­
ceſſaria tamen dicantur: vt illa breuis non eſt, in qua, licet pau
ca, ſuperuacua tamen referuntur, & nos hæc grauissima, il­
la quidem maximeque vtilia, atque difficilia neque propter
occupatos homines, neque propter delicatos diſputauiſſe; sed
propter eos, qui ſunt amore philoſophiæ accenſi, illius que ar­
dore flagrant, qui ſeſe in literis ab diderunt, & omne ſtudium
veritatis indagationi dicarunt: his certè nulla diſceptatio lon­
ga videri possit, quæ de rebus maximis, & vtilibus, & ad co­
gnitionem pulcherrimis habeatur, quantumuis plura diſpu­
tentur: & nulla breuis in qua præter paucula verba, vt ſcopæ
diſſolutæ, nihil aliud inueniatur.
Valete ergo candidissimi
lectores, & Borrium veſtrum vobis omnibus deditissi­
mum hiſce de rebus, abditissimis illis quidem pro
ſuo captu, ac modulo diſputantem,
vt par eſt; amate.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index