Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (278) of 361 > >|
292278(278)
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO DECIMA TERTIA.
De reactione fluidorum ex vaſis efflluentium eo-
rundemque, poſtquam effluxerunt, impetu in
plana quibus occurrunt.
§. 1.
AQuæ dum ex vaſe ejiciuntur ſimili agunt modo in vas, ex quo effluunt,
quo globus in tormentum bellicum aut ſclopetum, ex quo explodi-
tur:
vas nempe retropellunt: & id quidem jam annotavit Newtonus
in princ.
Math. phil. nat. edit. prim. p. 332. recteque inde deducit aſ-
cenſum pilarum, quæ pulvere pyrio, carbone temperato implentur;
materia
enim inflammata, dum per foramen paullatim expirat, pilas in altum projicit.
Sed nec ſatis generaliter pro rei momento argumentum pertractavit ci-
tatus auctor (cum id ex ipſius inſtituto non erat) nec veram rei menſuram de-
dit.
Imo in duabus editionibus poſterioribus id prorſus ſilentio præteriit: pu-
tavit autem vim illam repulſionis eſſe æqualem ponderi cylindri aquei, cujusbaſis
ſit orificium aquas tranſmittens &
cujus altitudo ſit æqualis altitudini ſuperfi-
ciei aqueæ ſupra foramen.
Recte quidem hæc menſura deducitur ex opinio-
ne, quam tunc temporis fovebat Newtonus, circa velocitatem aquæ ex vaſe
effluentis, dum ſtatueret aquam ad dimidiam ſuperficiei altitudinem ſua velo-
citate aſcendere poſſe.
Prouti autem hujus propoſitionis falſitas nemini amplius nunc ignota
eſt, ita &
alterius defectum inde quivis facile colliget, quamvis prima fronte
ſatis veriſimilis.
§. 2. Conſiderabimus primo rem in caſu ſimpliciſſimo, quo nempe
aquas ex vaſe infinitæ amplitudinis horizontaliter effluere ponemus.
Habeo
autem demonſtratum repulſionis vim non ſtatim à fluxus initio totam adeſſe,
niſi quatenus &
ipſa velocitas in aquis effluentibus tota adſit, ita ut ſi vas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index