Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1mine, qui à ſerpentibus eſſent vulnerati.

Eremitam ſolitum interrogare nuncium, an
vellet curam pro infirmo ipſe ſuſcipere, nun­
cio affirmante, iubebat nudum pedem in
terra firmare, quem cultelli circumſcribe­
bat acie, inde amoto pede hæc verba inſcri­
bebat: CARO CARVZE SANVM RE­
DVCERE, PVTA SANVM EMA­
NVEL, PARACLETVS, acie eiuſdem cultel­
li quæ eodem cultello eradebat, ita vt ne veſti­
gium
ſupereſſet.
Hanc totam in paropſidem aqua
plenam imponebat, eò relinquens donec to­
ta ſubſideret: quàm poſtmodum excolatam
nuncij camiſia bibendam eidem propina­
bat, & confeſtim abſens æger curabatur.
I
modò tu, & huius facti redde rationem.
Ri­
debis forſan: & ego inaudita ſcribo, fides

ſit apud autorem.
Sed cùm illud mecum re­
puto, quod filio Hieronymi Legnani in vr­
be noſtra contingit, non poſſum non admi­
rari.
Laborabat me præſente abſceſſu inter
pectinem & vmbilicum, qui quum eſſet
maximus, vbi perueniſſet ad vlcus, ab om­
nibus egregiis chirurgis deſperata ſalute,
quum puer eſſet annorum octo, & vt dice­
bant, etiam fæces per vmbilicum exire cu­
piſſent, quòd tamen ego non vidi, & ad
ſummam deductus, tabem, in manus inci­
dit cuiuſdam Antonij ex oppido Gallarate,
qui aqua putei cum quibuſdam verbis per
os, & ſuper vulnus exhibita, curabit illum
cùmque ego poſt aliquot menſes inuiſerem
matrem ægrotantem, huncque mortuum
exiſtimarem, occurrit hic puer monſtro ſi­
milis, qui præ morbi magnitudine, adeò
curuus remanſit, vt pectus, caputque ſolo
æquidiſtent, formam nactus erecti gnomo­
nis, viuitque ſic miſer iſte puer quamuis no­
bilis: nam pater tabellio eſt, & cauſidicus

egregius.
Talia certè magna admiratione
digna ſunt: at quòd conſuta hellebori radix
nigri inter carnem, & pellem iumenti quod
vipera momorderit, ſanare ipſum poſſit: etſi
dignum ſit admiratione, & ad magiam po­
tius quàm ad veterinariam pertineat, eui­
dentem tamen habet rationem.
Nam vim
attrahendi cum egregiam habeat, vndique
ſparſas veneni vires auocat à corde ad con­
traria arteriarum ora.
Omnis enim arteria
ſenſibilis, præter eam quæ eſt in pulmoni­
bus, os vnum in corde habet, aliud ſub cu­
te.
Quòd verò in animalibus arteriæ idem
penè radices in plantis.
Vnde etiam apud
Boreales virere plantas affirmant, perpetua
fronde: quanquam præter generis naturam,
quòd in radicibus earum globi ſerpentum
lateant: quod maximè in Betullis contin­

git.
Siccatur enim ſuperfluus humor, & ar­
bos ipſa incaleſcit viru anguium: cùm vul­
gus iners ſacras eas arbores eſſe dicat.
Simi­
li ratione alia mentem turbant, vt vini fæx,
apollinaris herba, & tithymali radix, præ­
cipuè cypariſſij.
Et ob id aues, & piſces, &
quæcunque cerebrum habent imbecille, men­
te
propria excutiuntur.
Imbecille enim ce­
rebrum habent alia ob paruitatem, vt aues:
alia ob frigiditatem, vt piſces: alia ob per­
fectionem, vt mures ac caniculi: vnde ſi
caniculum vel leui palmæ ictu in parte ca­
pitis poſteriore percutias, ſubitò moritur.

At hominibus vix talia ſufficiunt.
Sed quæ
veternum inducunt, humida, & fragida im­
modicé oportet, vt ſint: non enim materiam
tam grauis ac conſtantis ſomni præbere poſ­
ſent.
At ſi modicum ex his miſceas, adhuc
grauem ſomnum non efficient.
Si pluri­
mum, hominem occides.
Et cor potius,
quàm cerebrum occupabit.
Oportet igitur,
vt his miſceantur, quæ cæleriter caput pe­
tunt.
Talia omnia tenuia ſunt, vt facilè in
vapores ſoluantur.
Quod verò tenue eſt,
valde calidum eſt: oportet igitur medica­
mentum hoc ex frigidis, & humidis,
tum etiam calidis ac tenuibus conſtare.
Quæ verò frigida, & humida immodi­
cè ſunt, excocta eſſe nequeunt: quod au­
tem non excoctum eſt, grauem habet odor
rem.
Sed quod grauiter olet, cum iungitur
calidis, & tenuibus, multùm olet: odor
enim in tenui ſubſtantia, & calido ac ſicco
poſitus eſt.
Quæcunque igitur veternum per
ſe excitare poſſunt, odoris grauitate pro­
duntur.
Sed ſunt qui cum vino miſceant,
vbi præter veternum etiam homo vbi reſi­
puerit, mente læditur.
Quamobrem qui ta­
lia exhibent, non minùs quàm qui vene­
num, ſupplicio digni ſunt.
Exhibent au­
tem plerunque ob adulteria patranda.
Sed
licet etiam veternum exterioribus prouoca­
re, quoties quæ tenuiſſima ſunt ſoporiferis
miſcentur.
Hæc autem ad vigilias pellendas
ſtudioſorum: ſtudioſi enim maximè, & ſe­
nes, vigiliis vexantur.
Pomum igitur ex

opio, & mandragoræ ſucco coacto: vini fæ­
ce, & zibeto, ſomnum dulcem, & vbertim
conciliare poteſt.
At rurſus bona in mala
verti conſueuêre.
Nelphus de quo elegans
Aurelij Augurelli ode facti continens hiſto­
riam extat.
Cùm in certamine equeſtri Pa­
tauij victor extitiſſet, depoſita galea, vt reſ­
piraret, ab inuidis, quod plebeius eſſet, co­
pioſo illito intus opio extinctus eſt.
Nam ca­
lor galcæ, tum ſpiritus hauſerant quicquid
halitus pernicioſi intra caſſidem contineba­
tur.
Calore autem venarum oſcula omnia
patebant, vnde ſtatim receptus intra pene­
tralia hominem ſtrangulauit.
Tantum po­

teſt virtus perſæpè ad mortem aſciſcendam,
quantum nec crimen.
Forſan non docenda
talia quiſquam dicet.
Sed maius in his au­
xilij præcauere docendo, quàm periculi de­
clarando.
Nam qui talia facturus eſt, iam
hominem deſtinat morti: qui iam hoc fe­
cit, multas inueniet nocendi vias: facilius
autem eſt aliquid inuenire, & in præuiſam
frondem incidere, quàm omninò nihil in­
uenire: igitur maius eſt in docendo auxilij,
quàm periculi in his.
At quæ per ſe non
adeò comperta ſunt, vt venenum, quod ta­
ctu ſolo occidat, aut ſolo odore leui, vt qui
puluere iniecto pannis peſtem excitabant,
aut herbæ incognitæ nocentem vim atque
morbo ſimilem, quæ tamen perimat, aut
venenum, quod tractu temporis occidat, ab
initio non ſentiatur, & generaliter quæcun­
que non prompta ſunt cuiquam inuentu, ſi
quis doceat, eò veneficio deterior eſt, quò
populus ſæuiens vnico viro.
Quid populus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index