Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tet, quòd neceſſitate mechanica in tubo pneumatico
requiritur maior vis ad trahendum embolum quando aqua
ſubleuanda eſt ad maiorem altitudinem, quam ad minorem.
modò quia ſuperficies aquæ B premitur ab aqua BS
(non conſiderato embolo) & ab aere FV, & ſuperfi­
cies aquæ C grauatur tantummodò à cylindro aereo
EX æquè graui ac FV (eò quòd inſignis atmoſphærę
ſublimitas eſt in cauſa vt exceſſus altitudinis cylin­
dri EX ſupra cylindri FV altitudinem ſit omninò in­
ſenſibilis, proindeque cenſeri poſſint aerei cylindri
EX, & FV æquè graues) ergo exceſſus grauitatis a­

quæ BS compenſari debet à vi contraria manus A
embolum AI trahentis.
Sed animaduertendum eſt
quòd vis manus embolum trahentis reuera non ele­
uat aquam BS, quia hæc æquilibratur à ſibi æquali
momento aeris EX, fed tantummodò manus ſuſten­
tat prohibetque preſſionem incumbentis aeris FV,
æquilibrati cum EX, cuius preſſionis momentum æqua­
tur ponderi aquæ ſubleuatæ BS. hinc fit vt præiudi­
cio decepti putemus nos ſuſtinere aquam ſubiectam
quando reuerà ſuſtentamus aerem incumbentem̨
FV æquilibratum ipſi EX.
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
Cap. 6. non
dari attractio­
onem.
Notandum
tamen quod
vis.
embolum
ſubleuans non
attrahit, nec
ſuſtentat aquam
longs;ubiectam ſibi­
que adhæren­
tem
, ſed po­
tiùs ſsuſtinet
aereum cylin­
drum incum­
bentem
.
Tandem cùm altitudo aquæ BS ad 18. cubitos fe­
rè peruenerit, licèt deinceps embolus maiori vi alti­
ùs trahatur nè minimum quidem aqua vlterius ſuble­
uabitur, ex quo euincitur aquam non attrahi ab em­
bolo, ſed impelli à pondere cylindri aerei collatera­
lis, qui cum prædicta aquæ altitudine æquilibratur.
Et hæc modo ſufficiant pro euerſione virtutis attrac­
tiuæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index