Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
[Figure 291]
[Figure 292]
[Figure 293]
[Figure 294]
< >
page |< < (262) of 450 > >|
292262GEOMETR. PRACT.
Deinde quia eſt, vt AB, ad AD, ita CF, ad FD: Eſt autem AB, ipſius 117. hui{us}. dupla; erit quo que CF, ipſius FD, dupla. Eademqueratione & BF, ipſius FE;
& AF, ipſius FH, dupla erit. quod eſt ſecundum.
Postremo quia eſt vt AF, ad FH, ita triangulum A F B, ad 221. ſexti. BFH: Eſt autem AF, ipſius F H, oſtenſa dupla; erit quoque triangulum A F B,
trianguli B F H, duplum.
Eſt autem & triangulum B F C, eiuſdem trianguli B-
3338. primi. FH, duplum;
quod triangula B F H, C F H, æqualia ſint. Igitur æqualia erunt triangula AFB, BFC. Eodemq; modo triangulum AFC, eidem triangulo BFC,
æquale erit:
ac proinde omnia tria AFB, BFC, CFA, æqualia erunt. quod eſt
tertium.
COROLLARIVM.
Itaqve facilè inueniri poteſt punctum intra triangulum, à quo tres rectæ
ad tres angulos ductæ ipſum triungulum in tria æqualia triangula partiantur.
Huiuſmodi enim punctum in propoſito triangulo eſt F, vbi duæ rectæ ex duo-
bus quibuſuis angulis ad media puncta oppoſitorum laterum ductæ ſe interſe-
cant, vt in tertia parte huius propoſ.
oſtendimus.
THEOR. 5. PROPOS. 9.
SI in triangulo ducatur recta vtcunque duo latera ſecans: Erit totum
triangulum ad abſciſſum triangulum, vt rectangulum ſub duobus la-
teribus ſectis totius trianguli comprehenſum, ad rectangulum ſub
duobus lateribus trianguli abſciſſi, quæ priorum ſegmenta ſunt, com-
prehenſum.
In triangulo ABC, recta D E, ſecet latera A B, A C, in D, E. Dico eſſe vt re-
ctangulum ſub AB, AC, adrectangulum ſub AD, AE, ita tri-
angulum ABC, ad triangulum ADE.
Quoniam enim triangu-
196[Figure 196] la ABC, ADE, angulum habent communem A;
habebunt per
propoſ.
4. ſchol. propoſ. 23. lib. 6. Euclid. eandem propor-
tionem, quamrectangula ſub lateribus AB, A C, &
ſub A D,
AE, comprehenſa.
quod oſtendendum erat.
PROBL. 5. PROPOS. 10.
DATVM triangulum ex dato puncto in eius latere in quotlibet par-
tes æquales diuidere.
Propositione quartadecima ſcholij propoſ 33. lib. 6. Euclid. tradidi-
mus regulam, qua triangulum in duas partes ſecundum datam proportionem
diuidendum ſit:
Etquo pacto ex triangulo pars imperata ſit auferenda. Si igi-
tur triangulum ex dato puncto in eius latere quouis ſecandum ſit in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index