Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
211
211 (159)
212
212 (160)
213
213 (161)
214
214 (162)
215
215 (163)
216
216 (164)
217
217 (165)
218
218 (166)
219
219 (167)
220
220 (168)
< >
page |< < (241) of 389 > >|
293241PARS TERTIA. illam ſaturitatem, conſpirat cum iis, quæ diximus de ignea
11catio in hac
Theoria.
ſubſtantia, ubi ipſam reſpectivam ſaturitatem abunde explica-
vimus.
Dum autem fluidum vi mutua agente abit ex altera
ſubſtantia in alteram;
facile patet, debere ipſa etiam ea cor-
pora, quorum particulæ ipſum fluidum, quanquam viribus in-
æqualibus, ad ſe trahunt, ad ſe invicem accedere, ac facile
itidem patet, cur aer humidus, in quo ob admixtas aquæ par-
ticulas vidimus citius manum frigeſcere, electricis phænome-
nis contrarius ſit, vaporibus abripientibus illico, quod in ca-
tena a globi ſibi proximi frictione in ipſo excitatum, &
avul-
ſum congeritur.
Secunda pars, ex qua Batavicum experimen-
tum pendet, &
ſucceſſus plani Frankliniani, aliquanto diffici-
lior, explicatione tamen ſua non caret.
Fieri utique poteſt,
ut in certis corporibus ingens ſit ejus ſubſtantiæ copia ob at.
tractionem ingentem, & ad exiguas diſtantias pertinentem,
congeſta, quæ in aliquanto majore diſtantia in repulſionem
tranſeat, ſed attractioni non prævalentem.
Hæc repulſio cum
illa copia materiæ poteſt eſſe in cauſa, ne per ejuſmodi ſub-
ſtantias tranſire poſſit is vapor, &
ne per ipſam ſuperficiem
excurrat, nec vero ad eam accedat ſatis;
niſi alterius ſubſtan-
tiæ adjunctæ actio ſimul ſuperveniat, &
adjuvet. Tum vero
ubi lamina ſit tenuis, poteſt repulſio, quam exercent particulæ
fluidi prope alteram ſuperficiem ſiti, agere in particulas ſitas
circa ſuperficiem alteram:
ſed adhuc fieri poteſt, ut ea non
poſſit ſatis ad vincendam attractionem, qua hærent particulis
ſibi proximis:
verum ſi ea adjuvetur ex una parte ab attractio-
ne corporis admoti per communicationem electrici, &
ex alte-
ra creſcat acceſſu novi fluidi advecti ad ſuperficiem oppoſitam,
quod vim ipſam repulſivam intendat;
tum vero ipſa prævaleat.
Ipſa autem prævalente, effluet ex ulteriore ſuperficie ejus flui-
di pars novum illud corpus admotum ingreſſa, ac ex ejus par-
tis remotione, ceſſante parte vis repulſivæ, quam nimirum id,
quod effluit, exercebat in particulas citerioris ſuperficiei, ipſi
citeriori ſuperficiei adhæreat jam idcirco major copia fluidi e-
lectrici admota per aquam, vel aurum, donec tamen, commu-
nicatione extrorſum reſtituta per ſeriem corporum ſola com-
municatione electricorum, defluxus ex altera ſuperficie pateat
ad alteram.
Porro explicationem hujuſmodi & illud confir-
mat, quod experimentum in lamina nimis craſſa non ſuccedit.

Quod autem per ſubſtantiam natura ſua electricam non per-
meet, ut æqualitatem acquirat, id ipſum provenire poſſet ab
exigua diſtantia, ad quam extendatur ingens ejus attractiva vis
in illam ſubſtantiam fluidam, &
aliquanto majore diſtantia
ſuarum particularum a ſe invicem:
nam in eo caſu altera
particula ſubſtantiæ per ſe electricæ, utut ſpoliata magna par-
te ſui fluidi, non poterit rapere partem ſatis magnam fluidi
alteri parti affuſi, &
appreſſi.
513. Hæc quidem an eo modo ſe habeant, definire non licet.
22Quod videatur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index