Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (549) of 568 > >|
293549SYSTEMA SATURNIUM. Apr. Itemque eodem anno die 3 & 19 Apr. idem ſitus fue-
11TAB. LI.
fig. 3.
rat deprehenſus;
nec non 13 & 29 ejuſdem menſis. Hiſce
igitur animadverſis, circulum deſcripſi orbitam comitis refe-
rentem, in cujus centro Saturnus eſſet, atque in partes 16
diſtribui, uti Schema ſubjectum exhibet.
In eo comitem,
ſecundum ſignorum ordinem, circumduxi;
nulla tum qui-
dem obſervatione ut ita ſtatuerem cogente, ſed quod in
eam partem Luna quoque noſtra &
Jovis comites deferren-
tur.
Poſtmodum autem ſtabilita hypotheſi, qua phæno-
mean anſarum explicantur, patuit recte ita hunc morum me
conſtituiſſe.
Porro in hoc circulo locum comitis quærendo
quo in prima noſtra obſervatione ſtetiſſet, ſæpiuſque eun-
dem retractando, ut obſervationibus per id tempus habitis
congruerent etiam reliqua loca in circulo comiti aſſignata;
ita
demum commodiſſimè repreſentari omnia viſum eſt, ſi pri-
ma obſervatione, nempe 25 Mart.
1655, ad numerum 12
comes reponeretur, 3 partibus cum dimidia, qualium 16 cir-
cumferentia continet à loco perigæo B remotus;
nam dia-
metrum AB ad viſum noſtrum vergere ponimus, &
utraſque
hujus epicyclii apſides determinare.
Fuerit igitur 26 Mart.
ad num. 13, Saturni comes: & 27 Mart. ad num. 14, & 3
Apr.
ad num. 5, atque ita deinceps iis orbitæ locis quæ ob-
ſervatis primi anni exactè ſatis conveniunt, quanquam ali-
quid ſubinde addendum auferendumve 16 dierum periodo
exiſtimaverim.
Cum autem ſcirem etiam orbitæ terreſtris,
qua nos circa Solem ferimur, ipſiuſque Saturni motus ratio-
nem habendam eſſe, ſi accuratè comitis periodum definire
vellem, proinde ſequenti methodo eam deinceps inveſtigavi.
Bina tempora quæſivi quibus in apogæo vel perigæo co-
22Eadem peri@-
dus accura-
tius ſupputa-
ta.
mes verſatus eſſet;
quorum alterum inveni 14 Martii, anno
1659, veſperi circa horam octavam.
Quia enim hora noctis
12 tantum prætergreſſus erat locum perigæi quantum ex ob-
ſervatione illo tempore habita apparet, oportet eum circiter
octavam in perigæo ipſo fuiſſe.
Alterum ſimilem comitis ſi-
tum colligo contigiſſe die 23 Martii, anno 1656, hora iti-
dem octava poſt meridiem.
Etenim quia die 16 & 30

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index