Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
241 19
242 20
243 21
244 22
245 23
246 24
247 25
248 26
249 27
250 28
251 29
252 30
253 31
254 32
255 33
256 34
257 35
258 36
259 36
260 38
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
< >
page |< < (71) of 760 > >|
29371LIBER II. uiolenta latio ſolùm, nec quies erit. Quare ſi terra nunc ui
quieſcit, uiolenta quoq;
latione ob cõuerſionem ad medium
ipſum acceßit:
omnes enim banc cauſam dicũt, ex biſce quæ
in bumidis feruntur, &
circa aërem accidunt. In bis enim,
maiora ſemper grauioraq́;
ad ipſum conuerſionis medium
pergunt.
Idcirco & terram omnes, quicœ“lum ortum aſſe-
runt eſſe, ad ipſum acceßiſſe medium aiunt.
Quia uerò ma-
net, cauſam quærunt, &
dicunt partim boc modo latitudi-
nem inquam, ac magnitudinem cauſam ipſius eſſe:
partim
ut Empedocles cenſet, cœlum conuerſione ſua celeriore,
quàm eſt terræ motio, lationem ipſius probibere, ut fit in
aqua, quæ in cyatbis eſt:
bæc enim cùm cyatbus orbe fertur,
&
ſi ſæpe cyatbus adeò uertitur, ut ſuprà fundum infrà la-
brafiant, non fertur tamen deorſum, apta deorſum ferri
propter eandem cauſam ſanè.
At ſi neq; conuerſio, neq; la-
titudo probibeat:
quorſum inde quæſo aëre cedente, ac ab-
eunte feretur?
ad medium enim ui lata eſt, uiq́; etiam in ipſo
manet:
lationem uerò ipſius eſſe quandam ſecundum natu-
ram, neceſſe eſt.
Hæc igitur eſt ne ea qua ſurſum itur, an ea
qua itur deorſum, an alia quædam?
aliquã enim eſſe neceſſe
eſt.
Quòd ſi non magis eſt ea, quà ſupera loca petuntur,
quàm ea quà itur deorſum:
aër uerò ſuperior lationem eam
non probibet, qua pergitur ſurſum, neq;
is ſanè qui eſt ſub
terra eandẽ probibere, qua itur deorſum, poteſt:
eaſdẽ enim
cauſas, eiſdem eorundem eſſe neceſſe eſt.
Præterea illud
etiã ad Empedoclem quiſpiam dixerit:
quando enim elemen
ta diſcordiæ expertia erant, quænam cauſa terræ quietis
erat?
Non enim tunc conuerſionẽ cauſam eſſe dicet. Abſur-
dum eſt etiam non intelligere, prius quidem terræ partes
ob cõuerſionem ad medium eſſe {la}tas:
nunc autem quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index