Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
281 244
282 245
283 246
284 247
285 248
286 249
287 250
288 251
289 252
290 253
291 254
292 255
293 256
294 257
295 258
296 259
297 260
298 261
299 262
300 263
301 264
302 265
303 266
304 267
305 268
306 269
307 270
308 271
309 272
310 273
< >
page |< < (256) of 525 > >|
293256Comment. in II Cap. Sphæræ. dici poterit Septentrionalis, uel Meridionalis, quia uiam eclipticam nunquæ
deſerit.
Idemq; dicendum eſt de ſtellis fixis, & cæteris planetis, qui ſub Ecli-
ptica ad amuſſim conſt ituti fuerint.
11Verticalis
circulus ꝓ-
prie dictus
ſecat cœ@ũ
i hemiſ phæ
riũ berea-
le, & auſtra
le.
Praeter duos modos prædictos accipitur adhuc aliter apud Aſtrono-
mos pars Borealis, atq;
Meridionalis. Nã circulus Verticalis ꝓprie dictus, qui
videlicet per uerticẽ capitis, ſeu Zenith cuiuſcunq;
loci, & cõmunes ſectio-
nes Aequatoris, Horizõtisq́;
incedit, eſtq; ad Horizontẽ rectus, diuidit quoq;
vniuerſum cælũ in duo hemiſphæria, quorũ illud, quod à dicto Verticalicir-
culo in Boreã porrigi tur, Septẽtrionale, alterũ aũt, quod ad Meridiem uer-
git, Meridionale uocatur.
Hoc pacto intelligit partẽ Borealẽ, & Meridionali
22Tripliciter
cœlũ in he
miſphæriũ
boreale, &
auſtrale di-
uiditur, nẽ-
pe ab Ae-
quatore, E-
cliptica, &
Verticali.
Ptolemæus in libello de Analemmate, ipſumq́;
ſequuntur omnes Aſtronomi
qui horologiorũ Solariũ deſcriptiones tradunt.
Eſt enim hæc tertia acceptio,
partis Septentrionalis, Meridionalisq́;
cõmodiſſima pro horologiorũ deſcri-
ptionibus.
Itaq; tribus circulis, nẽpe Aequatore, Zodiaco, & Verticali ꝓprie
dicto tripliciter ſphæra ab Aſtronomis diſtribuitur in hemiſphæriũ Boreale,
&
Auſtrale: quod hoc loco cõmonere lectorẽ uolui, ut attente cõſideret, quã-
do ſcriptores mentionẽ dictarum partium cæli faciunt, in qua ſignificatione
intelligant hemiſphęriũ Septẽtrionale, Meridionaleve.
Ex hac acceptione ef
ficitur, ut Sol in ſignis Borealibus decurrens iuxta ortum, &
occaſum dicatur
33Sol quo pa
cto eodem
die ſit bo-
realis, & au
ſtralis.
Septentrionalis reliquo uero dieitempore ante, &
poſt meridiem, Meridio-
nalis uocetur.
Quod quidem intelligendum eſt in habitatione Boreali.
V.
Ecliptica eſt terminus, à quo computantur latitudines omnium ſtella-
44Ecliptica
terminus
eſt, à quo la
titudines
aſtrorũ ſu-
putantur.
rum, punctorumque cæli, quemadmodum Aequator omnes declinationes
aſtrorum terminat.
In hoc enim differt latitudo ſtellarum ab earundem decli-
natione, quòd latitudo eſt diſtantia ab Ecliptica, declinatio uero diſtantia ab
Aequatore:
quamuis nonnulli, inter quos etiam eſt auctor noſter, ſine ullo di
ſcrimine utramq;
diſtantiam interdum appellent declinationem, non tñ ſim-
55Latitudo
ſtellarum
ꝗd, & quo
modo à de
clinatione
difſerat.
pliciter.
Latitudinem enim dicunt declinationẽ ab Ecliptica; Declinationem
uero proprie dictã, declinationem ab Aequatore.
Sed ſatius eſt cũ alijs Aſtro-
nomis cuilibet harum diſtantiarum propriũ, ac peculiare attribuere nomen.
Vtraque autem diſtantia eſt duplex, ſecundum quod ſtella quæuis recedit ab
Ecliptica, uel Aequatore in Boream, aut Meridiem.
Nam ſi ſtella ab Ecliptica
ad Boream uergit, dicitur habere latitudinem Septentrionalẽ:
Si uero in me-
66Latitudo,
& declina-
tio ſtellarũ
borealis, &
auſtralis, &
qua ratio-
ne utraque
mẽſuretur.
ridiem deflectit, latitudinem Meridionalem habere pronunciatur.
Eadem ra-
tione ſtella recedens ab Aquatore uerſus Septen trionẽ habet declinationem
Septentrionalem ſeu Borealem;
Recedens autem in Auſtrum, declinationem
Auſtralem, Meridionalemve obtinet.
Latitudinẽ cuiuſcunque ſtellæ metiun-
tur Aſtronomi circulo maximo, qui per polos Zodiaci &
per centrum ſtellæ
ducitur.
Atque hic circulus dici ſolet circulus latitudinis. Vnde ab Aſtrono-
mis latitudo ſtellæ ita definitur.
Latitudo ſtellæ eſt arcus circuli maximi, qui
77Circulus
latitudinis
per Zodiaci polos, &
per centtum ſtellæ incedit, interceptus inter Eclipticam
&
uerum locum ſtellę Gradus autem Eclipticæ, per quem circulus latitudinis
tranſit, dicitur gradus longitudinis ſtellæ.
Oſtendit enim, quot gradus interci
piantur inter ipſum, &
principium ♈, à quo longitudo ſtellæ cuiuſuis ſumi
88Longitudo
ſtellæ quid
debet, ſecundum ſucceſſio nem ſignorũ procedendo;
Vt longitudo ſtellæ non
ſit aliud, quàm arcus Eclipticæ ab initio ♈, uſque ad circulum latitudinis
ſtellæ ſecundum ſignorum ſeriem computatus.
Declinatio uero ſtellæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index