Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quàm à cæteris partibus, quarum proprium locum oc­
cupârit, compulſa; eo modo, quo trabs, ſi deprimatur
in fundum maris, ſuperficiem repetet, non ſanè vi
propria, ſeu leuitate ingenita: ſed compulſa ab aqua,
cuius occupauerit locum.
XIV. Quod ſpectat ad aliam fictionem, ſecundum
quam me interrogas, Quid euenturum putem, ſi in ipſo
Terræ meditullio concamerata cauerna fiat, & aqua, aëreve
oppleatur: lapis verò conſtituatur, non in eius, Terræque
centro, ſed loco inter centrum, & fornicem medio? Dico
breuiter, probabile eſſe, vt ſi Terra ſit quaſi Magnes,
tractorios radios quoquo versùm, ac in illam etiam
cauernam diffundens; fore vt lapis attrahatur verſus
eam fornicis partem, è qua ad ipſum radij plures, vni­
tioreſque peruenerint; &, ſi ſupponas peruenire ex
æquo, ac vndelibet, fore, vt illeic inter æquas vndique
vireis contineatur, eo modo, quo fabula eſt Moham­
medis ſepulcrum ſuſpendi.
Sed, ſi lapidem quidem
attrahi contingat ad proximum: fornicem, Cur igitur,
inquis, per puteum dimiſſus lapis à viciniore item Terra ille­
ctus, attractuſque ad putei latera non adhæreſcit? Cauſſa
eſt, quia plures, vnitioreſque radij è maiore Terræ
mole, quæ eſt verſus centrum, concurrunt in lapidem,
quàm ad eum accurrant ex ipſis putei lateribus. Sed
ipſamet Terra, inquis, rupto ſornice ad centrum deſcende­
ret, leuioraque inde corpora expelleret? Verùm, niſi fortè
ſupponas qua vi excauatus fornix fuerit, eadem poſteà
ipſum abrumpi; ego quidem non video, qua id ratione
dicere poſſi; qui ne video quidem tot ſubterraneos
fornices rumpi, vt aqua, aut aër inde abigantur, & quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index