Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (281) of 672 > >|
293281De Cineribus. propriè in Calcem rediguntur ab igne, plantæ verò & animalia
in cineres.
Præterquam quod metalla aliqua in calcem redacta
ſæpè iterum ſuam in formam reducuntur, id quod cineribus non
accidit.
Grad. Cum hæc eadem mecum ipſe perpenderem (neſcio vtrùm
importunè, an opportunè) incidi in Solini caput 35.
ad finem,
vbi de quibuſdam in Britanniâ fontibus loquens ait, *Quibus fon-*
*tibus præſul eſt Mineruæ numen;
in cuius æde perpetui ignes nun-*
*quam caneſcunt in fauillas:
ſed vbi cinis contabuit, vertitur in*
*globos ſaxeos.
* Hæſi aliquandiu anceps, an ſatis Solini mentem
aſſequerer;
fauilla enim propriè eſt ſcintilla igne deſtituta, cuiuſ-
modi flammæ impetu egeri ſolet, &
videtur eſſe particula ligni
ſimul cum flammâ erumpens omnino accenſa, quæ dilabentibus
particulis ſulphureis atque pneumaticis illicò extinguitur, &
re-
manet cinereus puluiſculus;
quemadmodum etiam, quando ſtipes
ignitus ferro aut ligno teritur, emicant plurimæ ſcintillulæ, qua-
rum lux &
calor ſtatim euaneſcit, atque demum ſubſidunt de-
ſcendentes in aëre candidi puluiſculi.
De his fauillis locutum pu-
tabam Solinum, non autem intellexiſſe vniuerſim cineres etiam,
qui ex carbonum diſſolutione reliqui fiunt, nam &
cineris conta-
beſcentis, quaſi quid ſit à fauillâ diſtinctum, mentionem fecit
Verùm niſi ignibus illis ita peculiarem fomitem tribuamus, vt cum
eius flammâ nullæ emicarent ſcintillæ, vix credibile eſt in nullas
deſijſſe fauillas:
de huiuſmodi verò peculiari ignium materiâ ni-
hil conſtat.
Porrò nihil eſt hìc fingendum affine igni illi, de quo
meminit Gyraldus Cambrenſis in Hyberniæ Topographiâ (vt eſt
apud Raynaudum in libro, qui inſcribitur Tituli ſpecialiter co-
lendi aliquem ſanctum præ alijs.
puncto 6.) narrans ſeruari in Par-
thenone illius Inſulæ ignem perpetuum, quem vocant S.
Brigidæ,
à monialibus tantâ ſolicitudine curatum, vt ſemper adſit noctu
diuque vna, quæ excubet, &
igni fouendo ligna ſufficiat. Con-
cluditur ignis virgeo ſepto orbiculari, intrà quod nullus mas in-
trat impunè.
Huic igitur igni, cùm, tot ſæculis, quot a S. Brigi-
dâ ad Cambrenſisætatem iam decurrerant, tam multiplex ligno-
rum ſtrues ſit admota, &
in eo conſumpta, *nunquam tamen ci-*
*nis excreuit.
* Quare Solini menti magis conſonum duxi, ſi verbo-
rum vim interpretarer, quaſi nunquam cinis ita excoqueretur, vt
demum caneſcens cineris ſpeciem retineret, ſed perpetui ignis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index