Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (550) of 568 > >|
294550CHRIST. HUGENII dem menſis hora 8 p. m. æquali ſpatio à Saturno remotus
apparuit, quibus diebus circa partem ſuæ orbitæ ſuperiorem
verſatum conſtat, ſequitur 16 Martii medium locum eum
tenuiſſe inter puncta 1 &
2 circuli modò deſcripti; 30 verò
Martii medium fuiſſe inter puncta 15 &
16; quoniam 14 die-
rum intervallum eſt.
Ac proinde neceſſario perigæus fuit
die 23 Mart.
poſt meridiem circa horam octavam.
Cognitis hiſce temporibus deſcribo circulum A B C, qui
11TAB. XLIX.
fig. 1.
Saturni orbitam deſignet, itemque G F orbitam Telluris, in
cujus centro Sol.
Saturni locum ſumo ad diem 23 Martii
1656, hora 8 poſt mer.
fuiſſe in A; quo tanquam centro
deſcribo comitis orbitam D E L;
Tellurem vero eo tempore
fuiſſe in G.
Locus itaque comitis erat in D, ubi recta G A
circulum comitis interſecat, ſiquidem perigæum fuiſſe con-
ftat.
Rurſus poſito ad diem 14 Martii 1659. hora 8. poſt
mer.
loco Saturni in B, tellure vero in F; neceſſe eſt comi-
tem fuiſſe in H, ubi recta F B ſecat circulum ejus N H K.
Eſt autem temporis intervallum inter 23 Martii 1656, & 14
Martii 1659, dierum 1086, quibus Saturnus ab A progreſ-
ſus eſt ad B:
Comitem vero ſpatio dierum 16 circuitum u-
num abſolvere ſcio, atque inſuper exiguum quid, quod in
annis tribus circuitum integrum conficere nequeat.
Quum
igitur diviſis diebus 1086 per 16 fiant 67, atque aliquot dies
abundent, apparet 68 circuitus integros noſtri reſpectu co-
mitem peregiſſe, quia in H rurſus perigæus fuit.
Sit B K
parallela A G.
Si igitur 14 Mart. 1659, comes non in H
ſed in K poſitus fuiſſet;
ſequeretur eum hiſce 1086 diebus
ſexagies octies orbitam ſuam decurriſſe fixarum reſpectu,
hoc eſt, totidem menſes periodicos, ſive ſidereos potius,
Saturni incolis præbuiſſe.
Nam quando rectæ A D, B K
fecundum quas ex Saturno comes proſpicitur, inter ſe paral-
lelæ ſunt, eundem inter fixas locum illis obtinere cernitur.

Nunc verò inſuper arcum K H emenſus eſt, qui totidem eſt
graduum quot apparenti motu Saturnus inter prædicta duo
tempora tranſivit;
quoniam angulus H B K æqualis eſt ei
quem conſtituunt rectæ F B, G A, motus apparentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index