Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (280) of 795 > >|
294280DISSERTATIO bo ita inclinato ad horizontem, ut alterum extremum modo ha-
beat perpendicularem altitudinem 20 linearum ſupra ſuperficiem
Aquæ in vaſculo, totus tubus implebitur, uti etiam experientiâ
comprobatur.
EXPERIMENTUM VII.
Si idem tubus continens 20 lineas Aquæ inſe, ex vaſe ſublatus lente
inclinetur, ut parallelus horizonti evadat;
tum aqua in tubo mo-
vebitur ab uno extremo verſus aliud, ita tamen, ut occupet accu-
rate mediam tubi partem, relinquatque ambas extremitates vacuas
Aquâ, &
tantum aëre plenas.
EXPERIMENTUM VIII.
Extremum hujus tubi, quod Aquæ immerſum fuit, altius eleve-
tur ſupra horizontem, infra quem deprimatur alterum extremum,
tum Aqua deſcendit verſus humilius extremum, motu concitato;
ſubito tamen ſiſtitur ante tubi orificium ad diſtantiam {1/3} lineæ ab o-
ra, quæ tubi pars aëre impleta inſtar obturaculi ſe habet:
ſed tu-
bo elevato perpendiculariter, adeoque penitus inverſo, Aqua deſcen-
dit uſque ad ultimam oram, manetque in tubo ſuſpenſa ad eandem
altitudinem:
quod phænomenon in Capite 7 explicabo.
EXPERIMENTUM IX.
Hic tubus nunc omnino interne humectatus, iterum Aquæ im-
poſitus, perpendiculariter, eodem extremo fluidum attingente, ſi-
ve oppoſito, non rapuit Aquam ad majorem altitudinem quam 20 li-
nearum in ſe.
Coroll. Quamobrem tubus ſiccus vel humidus Aquam abſque ulla
differentia altitudinis in ſe recipit:
Ex hoc Experimento detegimus
errorem Boylei, memorantis Aquam melius adſcendere in tubos
prius humidos, quam in ſiccos;
in eundem lapidem impegit Stur-
mius, cum in Colleg.
Cur. tentam. 8. Pag. 45. dicit. Canaliculus
humectatus prius, altius admittebat aquam, per cavitatem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index